105.0327C| Rex benedicte, vale, valeas per tempora longa, Detque tibi summus prospera cuncta bonus. Nam tua prosperitas decus est et gloria plebis Christicolae, cui tu tutor es atque pater. Tutor opum es, vindex scelerum, largitor honorum, quaeque facis fiunt haec moderante Deo. Arma es pontificum, spes et defensio cleri, Per te pontifices jura sacrata tenent. Mentior,expertus si non Leo praesul id ipse est, Quod recinet modulo fistula nostra brevi. Quem male dejecit sua gens urbe atque cathedra, Quem letho potius quam tibi, vita, parat. Quem bene suscepit tua, rex, miseratio clemens, Solatur, mulcet, perfovet, ornat, alit.
105.0327D| Quem furibunda manus spoliavit lumine, lingua,
105.0328A| Vestibus et sacris, ordinibusque piis. Reddidit haec Petrus, quae Judas abstulit ater, Hic qui confessor, proditor ille Dei est. Seditiosa cohors Judam est hac parte secuta, Ille necem Domini, praesulis ista volens. Reddita namque negat, negat haec ablata fuisse, Haec auferre tamen se voluisse canit. Reddita sunt, mirum est, mirum est auferre nequisse, est tamen in dubio hinc mirer an inde magis. Nam salvare Petrus cum posset in urbe Quirina, Hostibus ex atris insidiisque feris, Hoc tibi salvandum, rex clementissime, misit, Teque sua voluit fungier ille vice. Per se reddit ei membrorum damna pavenda,
105.0328B| Et per te sedis officiique decus. Coeli habet hic claves, proprias te jussit habere, Tu regis Ecclesiae, nam regit ille poli Tu regis ejus opes, clerum populumque gubernat, Hic te coelicolas ducet ad usque choros. Ergo sede tuta sanate in sede sacerdos, Et regi a Domino posce libenter opem. Ut det ei Christus vitam, tribuatque salutem, Illius et regnum semper ad alta levet. Te pater altithronus rex salvet tempore longo, et tibi det vitam sive salutis opem. Pro vobis sancti Dominum orentque petantque, Quorum animas coelum, corpora terra tenet. Te plebs, te clerus sitiunt in partibus istis Cernere, sim voti compos et ipse mei.
105.0328C| Atque utinam Dominus te istas decucat ad arces,
Et videat dominum urbs Aureliana suum. Sit tibi vita, salus, pietas, benedictio Christi, Rex pie, rex sapiens, rex satis apte Deo.