Eripe, David, aquis, orans, me ex pluribus, inquit,
Externaque manu proles acerba tua
Qui stant vaniloquis furiata mente loquelis,
Dextera et est quorum dextera nequitiae,
105.0363A| Ceu nova natorum vernat plantatio quorum,
Indolis a tenerae quae vegetata die est. Compositae et comptae circumquaque undique natae, Ceu templi illustris aulica forma Dei. Horum et in alterutrum cellaria plena ridondante, Atque mero exsultat uberiore penu. Simplicitas redit itque illis fetosa bidentum, Corpora sunt horum plurimum obesa boum. Nulla parat paries praesentis signa ruinae, Res nec eorum ullus transitus angor agit. Haec sunt qui populum multi dixere beatum, Est felix cujus res Deus ejus herus.