CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTheodulfus Aurelianensis

Theodulfus Aurelianensis · Medieval

Carmina (Theodulfus) — VI. Ad monachos Sancti Benedicti.

latín

I, mea charta, celer Benedicti ad tecta beati,
Hocque salutato tecta revise patrum.
Huic salveque valeque meum, huic singula narra,
Prospera quae nobis sunt tribuente Deo.
105.0311B| Inde refer multas misso pro munere grates,
Utque libens mittat plura precare libens.
Utque pium consurgat opus fundamine jacto,
Quod me jam mulcet, jam mea corda fovet:
Sit melius culmen, bonus est [F., et] fundaminis ordo,
Quem gemini numeri sorsque decusque sacrat.
Ecce duo monachi duo sunt praecepta salutis,
Divino ut junctus sit quoque fratris amor.
Est intellectus qui sese operatio jungit?
Sic ditant famulum bina talenta bonum.
Suntque duae vitae, quas actio bina sororum
Innuit, ac etiam lex nova sive vetus.
Jamque operare libens, nec fundamenta timeto,
Quod superaddideris stat solidante Deo.
Addere plura potes, poterit nescire ruinam
105.0311C| Fabrica, quam numerus sustinet iste sacer.
Semina tu nostros misisti parva per agros,
Plurima mitte, seges hinc tibi grandis erit,
Quod fuit Ausoniis Benedictus rector in arvis,
Hoc modo tu in nostris es, Benedicte, locis.
Non distes merito cujus non nomine distas,
Nominis et meriti sors beet una duos,
Ut cerebro Euphorbi Samius satus esse putatur,
Sic Nursi patris in te revocatur opus.
Ut per Theodulfum Theodulfi verba precantis
Imples, cumque una it hinc prece nomen idem:
Sic Benedictus ei per te, Benedicte, quod optat
Conferat, et voti tu mediator eas,
Quodque fuit, Casine, tibi pius hic pater olim,
Hoc modo sit cellae, urbs Aureliana, tuae.
105.0311D| Quam bene Mitiacum vocitavit prisca vetustas,
Quae fuit auspicium mitibus ante choris.
Maximino ibi fratrum vernante corona
Praefuit, suo scandit junctus ad astra poli.
Corpora sunt quorum variis tumulata sepulcris,
Sunt animae in sinibus sed, patriarcha, tuis.
105.0312A| Ha fera barbaries, exempto munere pacis,
Dejecit sedes, destituitque locunt.
Qui proprios tenuit cineres, utque ales Eoa,
De cinerum lapsu tendit ad alta caput.
His ita finitis, fratrum pete concita coetum,
Quos circumspiciens cernua flecta genu.
Pauca locuturam primum benedicier ora,
Inde morando prius accipe voce sonum.
Me tibi Theodulfus transmisit, turba beata,
Qui oratus vestri sumere poscit opem.
Vestra suis crescat plantatio quaerit in arvis,
De qua odor ambrosii nectaris astra petat.
Rivulus hanc vestrae crebro precis irriget almus,
Tendere quo radix brachia firma queat.
Desieris cum forte loqui, tunc tecta licenter
105.0312B| Narratura Patrum cuncta rivede mihi.
Quo dormit pia turba vide, quo suscipit escas,
Quo legit et spallit, quove operatur adi.
Cernito pistrinum, nec despice tecta coquinae,
Quove jacent membris qui bene mente vigent.
Hospitii mox cerne locum, quemque incolat ille
Qui nova nunc primum miles in arma venit,
Quo tibi quaesiti deerit praesentia fratris,
Hunc iter hoc pulchrum pertimuisse dole.
Inde salutandi fratrem pietate revise,
Sum cui junctus ego nomine, non merito.
Hinc pete Nebridii Patris venerabilis aedes,
Mox et Donati sit tibi visa domus.
Sed nec praetereas sancti loca fratris Atili,
Anianique mei tecta verenter adi.
105.0312C| Nam pius aspiciat dantem sibi dona salutis
Attala te videat, dicque, Olemunde, vale.
At si forte vales mundanas ire per urbes,
Singula perlustrans oppida, rura, casas,
Praesulibus nostras in carmine pande salutas,
Atque omnis clero, quosque referre mora est.
Attila, Clarinus, Teutfredus, Leubilla, et omnis
Turba Patrum nostrum sentiat alma vale.
Quid tibi plura canam? cunctos ex voce saluta,
Hisque salutatis te mihi redde citam.

Sigue explorando

Por su autor
Theodulfus Aurelianensis · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Theodulfus) — V. In altare Sancti Aniani.Carmina (Theodulfus) — VI. Ad regem. →

Expediente

Autor
Theodulfus Aurelianensis
Título
Carmina (Theodulfus) — VI. Ad monachos Sancti Benedicti.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-theodulfus-vi-ad-monachos-sancti-benedic--theodulfus-aurelianensis-4155e6
Cita recomendada
Theodulfus Aurelianensis, «Carmina (Theodulfus) — VI. Ad monachos Sancti Benedicti.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-theodulfus-vi-ad-monachos-sancti-benedic--theodulfus-aurelianensis-4155e6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.