CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTheodulfus Aurelianensis

Theodulfus Aurelianensis · Medieval

Carmina (Theodulfus) — IV. De eo quod temporis status, et locus, et causa, et motio ingenium tractatoris adjuvat.

latín

105.0310A| Temporis ergo status, locus, aura et motio, gestae
Sive rei modus aptum adjuvat ingenium.
Vespere florigera peccantem in sede requirit,
Atque ubi sit rogitat conditor orbis herus.
Temporis hic status est, diei quia luce relicta,
In tenebras noctis jam revolutus erat.
Quem scit ubi quaerit, quia non ibi noverat illum,
quo bene praecepto jusserat esse dato.
Nescius ut quo sit quaerit, sed nescio tandem.
Quid nescire Dei ni reprobare velit.
Nec minus interea sapidum sensum hora locusque
105.0310B| Eloquio in sacro dedere saepe solent.
Montis Oliveti veniens de vertice Christus,
Mane adiit templi limina sancta Dei.
Liberat oblatam moecham fallacibus illis,
Quam pius et justus sit docet almus in hac
Nam pius hanc salvat, damnat peccamina justus:
Vade, ait, et noli nil mage tale sequi.
Mons oleae namque est Domini miseratio celsa,
Quo nos inquirens venit ab arce poli,
Qua delibutos recreat nos unguine sancto,
Luminis et tribuit et pietatis opem.
Mane diem revocans advenit nocte fugata,
Quo nova lux adiit, legis et umbra abiit.
Saepe etiam sensus aperit bene mobilis aer,
Nam calor et frigus mystica multa monent.
105.0310C| Exstiterant quondam Solymis encaenia facta,
Teste haec Scriptura dira premebat hiems.
Frigora sunt hiemis Judaeae incredula corda
Plebis, quae fidaei nuda calore inerant.
Hoc quoque frigus erat geritur cum passio Christi,
Petre negando riges, flens recalendo viges.
Sessio seu statio Domini, seu motio sensus
Producunt vivos, cum bene visa manent.
Stare illum Stephanus, Marcus risiedere profatur:
Nil hic diversum est, unus utrumque gerit.
Sessio regnantis, statio pugnantis habet vim:
Pro his pugnat, regit hos, complet utrumque simul.
Angelus hanc stando nascentem nuntius almus,
Huncque resurgentem jam residendo canit.
105.0310D| Hic pugnaturum, regnaturum indicat illic,
Nascitur ad pugnam, surgit ad imperium.
Stare est pontificis summi, residere magistri:
pro nobis patris est hostia, nosque docet.
Cernit eundo duos, quos caecos stando resanat:
Sit transire hominis, dummodo stare Dei.
Si modus in gestis Domini aspiciuntur et ordo,
Incipiet sensus crescere magna seges.
Denique celsa petit montis, descendit ad ima,
Esse Deum se illic edocet, hic hominem
Quosque prius sanat, satiat, post nectare magno:
Ante fide sanat quos bene lege cibat.
Nosque super fragile studuit discumbere fenum,
Mortiferae ut carnis jure prematur opus.
105.0311A| Discipulisque dapes tribuit, dant plebibus illi,
Quod hi docti illa, plebs pia constet eis.

Sigue explorando

Por su autor
Theodulfus Aurelianensis · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Theodulfus) — IV. Ad Gislam.Carmina (Theodulfus) — IX. De quodam milite, qui perditum equum ingenio reperit. →

Expediente

Autor
Theodulfus Aurelianensis
Título
Carmina (Theodulfus) — IV. De eo quod temporis status, et locus, et causa, et motio ingenium tractatoris adjuvat.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-theodulfus-iv-de-eo-quod-temporis-status--theodulfus-aurelianensis-8f5902
Cita recomendada
Theodulfus Aurelianensis, «Carmina (Theodulfus) — IV. De eo quod temporis status, et locus, et causa, et motio ingenium tractatoris adjuvat.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-theodulfus-iv-de-eo-quod-temporis-status--theodulfus-aurelianensis-8f5902.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.