Gisla, favente Deo, venerabile suscipe donum,
Quod tibi Teudulfus dat pater ecce tuus.
Nam tibi Psalterium praecepi scribier istud,
Argento atque auro quod radiare vides.
Quo prior Hebraeo concordat pagina vero,
Editio ut prisca est mox habet inde sequens
Quas bene Hieronymus hanc transfert, corrigit illam
105.0326C| Sensibus egregiis utraque, crede, micat.
Assidua quod tu et studiosa, mente frequenta,
Sensibus atque ejus strenua subde tuos.
Organum hoc in gremio, modulamina mente teneto,
Hoc plectro, his sistris sit tua plena manus.
Hoc te dulce melos recreet, haec tympana plecte,
Haec sonet harpa tibi, perstrepat ista lyra.
Hoc modo cantando, modo pertractando recurre,
Quo mage divinus hinc tibi crescat amor.
Assidue si ores, tibi sit si lectio crebra,
Ipsa Deo loqueris, et Deus ipse tibi.
Sit tibi larga manus, mores compti, actio prudens,
unde creatori rite placere queas.
Sit lanae studium, sit cura domestica sempre,
mens tua quo famulos mulceat, atque virum,
105.0326D| Actibus in cunctis teneat discretio regnum,
Hac ornare libens, hac duce vita manet.
Sperne mala, sectare bonum, gere cuncta decenter,
Efferat ut prorsus te generosa salus,
Casta vige conjux longum cum conjuge casto,
Et vos effectus laetificet sobolis.
Suaveque, Gisla, tuo feliciter utere rico,
105.0327A| Cumque illo felix dante senesce Deo.
Sitis avi et proavi, petat ut vos turba nepotum;
Det donum hoc vobis qui dedit hoc patribus.
Spes, decus, ordo, fides, pietas, concordia, virtus,
Gratia, paxque Dei sint tibi semper. Ave.