CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTheodulfus Aurelianensis

Theodulfus Aurelianensis · Medieval

Carmina (Theodulfus) — IV. Ad Aiulfum episcopum.

latín

Hoc Aiulfe tibi, praesul sanctissime, mitto
Teudulfus carmen exsul ab exsilio. Nobilis et pulchrae fueras puer indolis olim, Nunc vir es ornatus nobilitatis ope. Quae fuit in puero docilis solertia parvo, Nunc manet in magno dante Tonante viro. Signa puer magnae semper virtutis habebas Magna, docens magnum te forte sorte virum Sic sata promittunt fecundae praemia messis:
105.0337B| Sic tauri in vitulo forma patet tenero. Ingenuas artes studium tibi discere tandem Exstitit, et cultum his pectus habere satis. At nunc divini tibi tradere dogmata verbi Est labor, et populis jura refelle poli. Quae tunc grammatico sumebas pocula fonte, Ambrosio mentes nunc bene rore rigas. Vivere te sancte rumor dispergit ubique, Magna per ora virum sat tua fama volat. Cuncta quis expediet laudis praeconia vestrae, quae Suitegaudus iste referre solet? Suitegaudus, ubi probitas, verumque, fidesque, et bona cuncta simul consociata manent. Hunc Deus, et probitas vitae, atque electio fratrum Praetulerat sancto me mediante gregi.
105.0337C| Sed maschio livor edax, dolus, et pellacia fallax,
Praesulis a propria sede removit eum. Est Deus in coelo, proprio hunc qui reddat ovili, Cura sit et proprii quae fuit ante gregis. Hic de parte tulit vestra mihi verba benigna, et mihi praesentem te dedit ore suo. Dum bona vestra mihi narrat, me perfovet aegrum Actibus eque tuis mens mea laeta manet. Hic vice res studet a nobis hac quaerere quasdam Vestra, et responsum quod tibi portet habet. Rettulit ille mihi studiumque, decusque, modumque, Quo vehis officii pondera digni tui. Qualiter exemplis et verbis ferre ducatum Non cessas populis ad pia regna poli.
Es bona magna gerens, ut agas majora precamur,
105.0337D| Poscimus optatam ut det tibi Christus opem. Sunt exempla tibi patrum sectanda priorum, Exemplo et verbis ut doceare tuis. Et tua continuis crescat doctrina diebus, Atque ut qui caput es per pia membra meet. Es patriarchali primae praelatus honore
105.0338A| Sedis, et alma patrum est subdita turba tibi. Inde manere tibi prudens solertia debet, Omnibus ut esemplare sis, decus, ordo, modus. Quo magis es celsus, humilis magis esse memento, Gratia te altithroni ditet ut alma Dei. Esto bonis agnus, leo fervidus esto malignis, Pars amet ista patrem, ut illa pavescat herum, Cumque piis fueris pius, et districtus acerbis, Te pars haec matrem sentiat, illa patrem. Sit tibi larga manus, placidum cor, dulcia verba: Sis probus et solers, promptus ad omne bonum. Sed quid fa, vel quo me nunc mea fistula ducit? Doctoris similis sum modo factus ego. Te precor interea, nostrae memor esto ruinae,
Oratu et precibus fors mala nostra leves.
105.0338B| Forsan te orante, fratrumque juvante caterva,
Omnipotens veniam det miserando mihi. Et nos exsilio relevet miseratus ab isto, Joseph qui exemit carcere, sive Petrum. Ipse Deo fateor peccamina multa peregi, Quae superant numero temet arena maris, Et pluviae guttas, maris undam, sidera coeli, Herbarum frutices, germina cuncta soli. Haec sunt aerumnas ego cur sum missus in istas, Esse nec ut debent sunt mala tanta mihi. Non regi aut proli, non ejus crede jugali Peccavi, ut meritis haec mala tanta veham. Crede meis verbis, frater sanctissime, crede, Me objecti haudquaquam criminis esse reum.
Perderet ut sceptrum, vitam, propriumque nepotem,
105.0338C| Haec tria sum nunquam consiliatus ego. Addimus et quartum: mihi non fuit illa voluntas, Utcunque ut rerum haec mala tanta forent. Hoc ego clamavi, clamo, clamabo per aevum, Haec donec animae membra liquor vegetat. Qui modo non credit, cogetur credere tandem, Ventum erit ut magni judicis ante thronum. Qui mihi testis erit pius et justissimus ultor, Omnia cui sempre nuda et aperta manent. Qui non acceptat personas, munera sive Diligit, aequum aequus diligit omne bonum. Ejus in aspectu falsissima cuncta peribunt: Hic meus alterius non ope testis eget. Me tua chare fovet dulcis compassio frater, Tristitiaeque meae pars tibi magna manet.
105.0338D| Det Pater altithronus, coelum terramque gubernans,
Laetitiae nostrae ut postmodo compos eas. Te scio cunctorum redimitum flore bonorum, Lampade virtutum seu rutilare satis. Sit tibi vita, salus, et Christi gratia regis, Exstet et omnipotens fautor ubique tibi,
105.0339A| Vive Deo felix per tempora longa sacerdos,
Deque bono in melius profice rite, Vale.

Sigue explorando

Por su autor
Theodulfus Aurelianensis · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Theodulfus) — III. Versus facti ut a pueris in Die Palmarum cantarentur.Carmina (Theodulfus) — IV. Ad Gislam. →

Expediente

Autor
Theodulfus Aurelianensis
Título
Carmina (Theodulfus) — IV. Ad Aiulfum episcopum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-theodulfus-iv-ad-aiulfum-episcopum--theodulfus-aurelianensis-36c594
Cita recomendada
Theodulfus Aurelianensis, «Carmina (Theodulfus) — IV. Ad Aiulfum episcopum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-theodulfus-iv-ad-aiulfum-episcopum--theodulfus-aurelianensis-36c594.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.