105.0336A| Quo terrae in speciem perstabat pulchra virago, Quae puerum lactat, fruge replet calathum. Turritumque caput, magni et sinuaminis anguem, Inque manu clavem, cymbala, et arma vehens. Hac coram galli, pecudes, torvique leones Submissi stabant, sella et inanis erat. Mobilis huic magni suberat vertigo vehicli, Atque rotae teretis circulus ibat ei. Haec puerum lactat, quoniam nascentia pascit, Tellurisque fovet cuncta creata simul. In calathis fruges, magnas in turribus urbes, Agricolae ingenium signat in angue vafrum.
105.0336B| Panditur aestate, in bruma quia clauditur annus,
Gestamen clavis haec vehit inde manu. Cymbala sunt sonitus, fiunt qui agrestibus armis, Factitat aut opifex quilibet arte sua. Et quia pro patria cuncti confligere debent, Effigies tellus hinc vehit arma tua. Orbis stemma rotae, signabant semina galli, Orbis concepto semine multa dabit. Olli subduntur pecudes, quia pabula ab illa Summunt, nil et opis hac sine habere queunt. Quodque subest illi rabies inimica leonum, Hoc est quod tellus terrea cuncta domat. Omnia cum sint mota, tamen nequit ipsa moveri, Hinc fingebatur sella perennis ei. Per sedes etiam mundi signantur honores,
105.0336C| Perpetuo quod eos nemo habiturus adit. Alter in alterius gaudet residere cathedra, Hic sedet, hic sedit: hic it, et ille redit. Inde vehebatur curru, quod in aere pendet Tellus, et levibus sustineatur aquis. Hinc est de Domino verax quod lectio promit, Illius laudes enumerare studens, Qui super immensum Borean extendit inane, Et terra appendit te super ipsa nihil. Quodque rotis vehitur, mundi vertigo notatur, Qui volucri cursu volvitur atque modo. Stare videbatur terrenae sortis imago, sempre habet quoniam rura colens quod agat. Hoc opus ut fieret Theodulfus episcopus egi, et duplici officio rite vigere dedi.
105.0336D| Scilicet ut dapibus pascantur corpora laetis,
Inspecta et mentem orbis imago cibet. Plus epulas animae quam corpus dilige visor, Vivida mens illis, his caro pollet hebes. Coelica verba sonent, dapibus haec mensa redundet, Et teneant nullum livida dicta locum. Totius orbis adest breviter raffigura figura: Rem magnam in parvo corpore nosse dabit. Hic anfitrite terrarum margine longo
105.0337A| Brachia protendet flumina cuncta vorans. Inflatis buccis discordes undique fratres, Insistunt orbi, sunt sua cuique loca.