CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTheodulfus Aurelianensis

Theodulfus Aurelianensis · Medieval

Carmina (Theodulfus) — III. Ad Angilbertum.

latín

105.0324A| Quid cycni faciunt, resonant dum talia corvi,
Et tectis strepitant carmina multa meis?
Nunc fallax simulat hominis rea pica loquelam,
Despiciens volucres, fercula sacra sedet.
Psittacus et varias imitatur voce camoenas,
Commaculans musas, vatis Homere, tuas.
Mergulus atque niger Ligeri piscator in undis
Brigenses silvas nunc habitare solet.
Et pennis pulchrum sese putat esse pavonem,
quae laudes Lamuel addidit ecce tuas.
Vox reor aequa sonat, fallit sed penna colorem.
Nec varium rutilat hic decus in specie.
Nunc monstrat cuculus vernalis lumina Phoebi,
105.0324B| Balbula vox risonat gutture raucisono.
Nunc pluviam pendens ramis vocat improba cornix,
Se fallax vitas jactat habere novem.
Vox merulae taceat, quatit anser plectra palustris,
Vertice submerso sordida quaeque vorans.
Vernalis sileat dulces acredula cantus,
Nocturnos reboat bubo inimica sonos.
Increpat en iterum vates Balensis asellus,
Insuetosque ciet voce rudente sonos.
Vertitur et subito studia in contraria rerum.
Rideat Orpheum Tityrus aurisonum.
Orfeo in silvis putridas tu pasce capellas,
Titiro aulenses delicias sequitur.
David in arce manet paucis cum forte puellis,
Pieriam sufflat carmina quaeque tubam.
105.0324C| In primis rutilat Flatcinas Delia musas,
Post aliae pariter organa sacra boant.
Delia Treiciam jam pangit pollice chordam,
Floribus atque ornat tempora sacra novis
Vinnula mellifluas rimatur fistula Musas,
Guttere ter quinos personat ecce tonos.
Flaccus abit senior pueris comitatus ab urbe,
Dum lux plena redit, tunc redit ipse domum.
Ille habet aetatem, pro se respondeat ille,
Pro se proque suis verba dabit pueris.
Aut inflare leves calamos mandaverit illis,
105.0325A| Vertice Sileni aut serta ligare senis.
Ha paucas David cernit psalmista camoenas,
Regales inter marmellata risonans epulas.???
Subjiciens paucos inter quoque licia tela
Delia femineos Virgiliana pedes.
Beselel atque Lupum subito respexit inertem.
Quapropter tacuit suavia verba timens.
Dum Lupus aufugiet, redit in praecordia sensus,
Carminibus complet flumina, rura, domos.
Et quocunque die crescunt in vertice thyrsi
Jam rutilae crines, tunc canet ipse quoque
Dum Lupus in scrinis quaerit sua carmina canus,
Inveniet forsan ut Maro tunc resonat.
Lucius ipse brevi depingit carmina notus,
Talia nec corvus discere forte valet.
105.0325B| Scottulus accinctus gladio te spectat acuto,
Perforet ut pectus, Corviniane, tuum.
Non timet hic corvos, volucri nec parceret ulli,
Si modo Damaetam sperat abesse procul.
Non pius est Scottus noster Damaeta poeta,
Vertitur in luctum ludus ab ore procax.
Attamen arma minans Scottus jam praelia tentat;
Getulumque caput ense ferire volens.
Hic Scottus sottus cottus trinomen habebit,
Guttere gentilupum clamat et ipse cavo.
Carmine versifico fumoso et distichon ore,
Hoc cecinit nobis ecce Menalca suo.
Exanimis vivum risu percussit iniquo,
Sed tamen haec pueris praelia proficiunt.
Tres pueri circum Danielis fercula gaudent,
105.0325C| Qui superant flammas nobilitate fide.
Nunc Job immensi numero fulgescit honoris,
Psalteriumque oculis fulget amore piis.
In medio David scettro regit omnia, largas
Disponens epulas ordine pacifico.
Et pius Aaron benedicit cuncta per aulam,
Sanctificans verbis fercula cuncta sacris.
Et Nemias, Solymam qui jam renovaverat urbem,
Bacchipotens calvus dulcia vina feret.
Qui locus est corvo haec inter convivia nigro?
In silvis maneat inter et ipse lupos.
Ni tamen Elias depurget crimina corvi,
Convocet atque iterum ad fercula sacra sibi.
Hispani potus Hardberd servator avarus,
Armatus Cerere totus in aede sua.
105.0325D| Et calidum scettro versat callare culinis,
Ut bibat hoc gelidum, quod movet hic calidum.
Graeculus et Putifar invisus forte puellis,
Armatus frustra praelia nulla gerens.
Quem socii pariter Bagao comitantur et Egeus?
Ex tribus his truncis non erit unus homo.
Hi reor in cameris non sunt jam sponte fideles:
105.0326A| Saeva manus medici cogit habere fidem.
Filius et viduae Hiram bene construit aedem
Altithrono Christi auxilietur opus.
Hos inter Nembroth gigas venabula quassat,
Qui telis corvum fronte ferire parat.
Et mare velivolum turbans Polyphemius ingens,
Mergulus ut nequeat effugere aut pelago,
Hi duo dispariles membris, sed mente minaces,
Ille pedes corvi franget, et iste caput.
Pygmalei tantum cupientes quaerere pacem,
Propter bella gruum Corvule nigre tibi,
Haec tibi sufficiant venienti, trispeda tantum
Verbis sufficiant hiems, sitis, atque fames.
Nos nostros nobis nostra tenamus in aula
Trispedicos fratres, sit tibi turba brevis.
105.0326B| Hos tantum tenas acerrime Corvule versus:
Saepius atque legens pectore conde tuo.
Dum veniet Flaccus pueris comitatus et odis:
Tunc sperare licet marmellata potiora tibi.
Tunc tibi tot salve, quot sunt in vertice crines
Albentes, sic tu, Corviniane, vale.

Sigue explorando

Por su autor
Theodulfus Aurelianensis · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Theodulfus) — II. Versus praefixi brevi chronico, quod bibliis adjectum fuit.Carmina (Theodulfus) — III. Alia pictura in qua erat imago terrae in modum orbis comprehensa. →

Expediente

Autor
Theodulfus Aurelianensis
Título
Carmina (Theodulfus) — III. Ad Angilbertum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-theodulfus-iii-ad-angilbertum--theodulfus-aurelianensis-d9c529
Cita recomendada
Theodulfus Aurelianensis, «Carmina (Theodulfus) — III. Ad Angilbertum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-theodulfus-iii-ad-angilbertum--theodulfus-aurelianensis-d9c529.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.