Quarte libelle tribus jam nunc succede peractis,
Praevius et fratrum quo vocat ordo subi.
105.0355A| Famina qui mutis, qui dat vestigia claudis,
qui his tulit auxilium, hic tibi posce ferat. His generale fuit fundendum dogma per omnes, Ast opus istud erit jam speciale tibi. Primus habet sanctae quaedam documenta fidei, Resque quibus notus est pius ejus apex. Quo sit habenda modo breviter canit ipsa secundus, quae loca sint reprobis, quaeve parata piis. Tertius horrenda bellum cum gente gerendum Edocet, et socios qua valet armat ope. Fundamen fidei, fabricae incrementa salubris, Hi bene componunt, dant pia jura loco. Obsistunt vitiis, cives virtutibus armant, Componuntque urbem milite, lege, fide.
Ipse sacerdotes ad moenia nostro vocato,
105.0355B| Horumque obsequii sit tibi cura pii. Horum te primum genibus prostrare memento, Ut benedicaris cernuus inde roga. Cum fueris sanctis manibus, gremiisque receptus, Oribus et collis oscula ferre para. Oscula cum dederint, supplex tamen oscula sume, Teque locuturum scilicet esse cane. At tibi cum fuerit concessa licentia fandi, Excusa auctorem, qua potes, usque tuum. Quod rem congressus non sim temerarius istam, Mens nec praesumptrix cogat ad istud opus. Nec me praesulibus doctorem praefero sanctis, Quorum vita mihi norma salutis inest. Parva sedin magna cum sim Levitide turba Pars, placet ut patres qua queo sorte juvem.
105.0355C| Quique pio cupio, soleo, vel debeo voto,
His servire humilis, hisque favere libens. Ut bene sella solo emineat, pulvillus et illi, est cura ut votis sit patris apta satis. Linea crusque pedesque tegant talaria ut apte, Qui super addatur campagus ipse decens. Fundere aquam palmis, mantilia ferre studemus Impexo, tunicis instita longa damus. Candida ut extensis niteat dalmatica rugis, Fimbria mai erret huic sine lege levis. Pallia ut ornate, chlamys ut bene pendeat ipsa Certo, manusque caput sedula comit ei. Est labor et digitis, si quae sint, tollere sordes, Plantis ac toto subnitidare patrem.
Lumine de accenso si cera aut humor olivi
105.0355D| Defluit, haec digitis veste fugantur item. Occupat et faciem si sudor, tergimus illam, si pulvis vestes, excutiendus erit. Frigus ut abscedat, substramus pallia plantis: Fervorem falsi flaminis aura fugat. Tentet, ait Dominus, si caecus ducere caecum, Corruet in foveam lapsus uterque simul. Pravus et indoctus, cum sit prohibendus uterque, Hic, quod iniqua gerit, hic quia sancta tacet.
105.0356A| Adsolet ambabus constringi pedibus unus
Rector, si rector jure vocandus erit. Qui nocet exemplo, qui non juvat arte docendi, quo nequit aut sua mens, aut aliena regi. Improbat indoctos his verbis sanctus Esaias Rectores, Domini verba sacrata canens. Pastores ipsi non te, prudentia, norunt, Sed speculatorum concio lucis egens. Caecaque quos graviter premit ignorantia cunctos, Turbaque latrandi est viribus orba canum. Heu facinus, heu grande nefas, cum norma salutis Qui fore debuerat, fit via duxque mali. Ipsius exemplo quotquot periere, malignis Pro cunctis paenas, ut reor, ipse dabit.
Sontior hic fure est, praedone et sontior atro,
105.0356B| Hic quia plus rebus, mentibus ipse nocet. Externas hic tollit opes, hic intima vastat, Namque animam carni quis super esse neget? Est etiam qui recta docet, sed iniqua gerendo Destruit hoc actu, quod struit oris ope. Hic se perverso demens jaculatur ab actu, Dum mala quae gestis perpetrat, ore ferit. Hic aliis prodest, sibimet prodesse recusat, Atque aliis vivens mortuus ipse sibi est. Hic monet esse alios, sibi fit sine mente, sed inde Cerea lux aliis, fis cinis ipse tibi. Est etiam gravis ille modus, quo pellere probra Rite valet nullus, dummodo probra gerit. Qua rogo sorte queat sordens abstergere sordes Evigilare alios quem sopor altus habet?
105.0356C| Quaeve jacens facies studeat relevare jacentes,
Aut curare paret vulnera vulnus habens? Cessat ab ingluvie praesul compescere ventris Plebes, si dapibus pressus et ipse jacet. Haud vetat hic vinum, si sese ingurgitet illo, Ebrius haud populo sobrius esto canet. Non vitia spernenda monet quibus ipse gravatur Virtutumque expers non iter aptat eis. Compos avaritiae non ejus voce fatiscit. Quem ligat istius pestis adunca manus. Non odii poterit mordaces solvere nodos, Cujus mens odii monstra nefanda gerit. Plebem tranquilla nequit hic componere pace, Qui nulla plebi pace ligatus inest. Aut irae stimulos quibus armis frangere quibit,
105.0356D| Lurida quem praedam fecerit ira suam? An sedeat vacuum quem vana superbia ventum Perflat, si tensus flatibus ejus eat? Quove modo poterit contemptum suadere mundi? Hunc nisi contemnit, temnitur iste monens. Quem favor humanus docuit mulcere potentes, Quando hic judicibus jura tenere canet? Aut dicet miseros pietatis lege tuendos, Hos si quaque valet sorte gravare gravat?
105.0357A| Quem levat aerio pendens jactantia fune,
Fertque in deterius ambitiosa lues,
Vivere jactantem jactans haud ille coercet,
Nec cuidam dicetambie care. Qua sorte examen magnum canet iste timendum, Me miserum, quod non forsitan iste timet? Cujus lingua operis proprii est frenata lupatis, Probra aliena tacet, ne ferat aure sua. Hic bona non suadet, quae non fortasse peregit, Et mala non prohibet, quae miser ipse gerit, Non ego, pontificum dum vitam scribo malorum, Aut decus ipse piis, aut mea musa tibi. Pulchra nec urticis exuro lilia scabris, Nec segetes dumis trux paliure tuis. Mollibus in pratis miscentur mollia duris,
105.0357B| Noxia cum nitidis semina gestat ager. Hortus aromaticis redolens pulcherrimus herbis, Gestat nidorem saepe cicuta tuum. Nam mala mista bonis, bona pravis, ire per aevum Quis neget, aut dubitans diffateatur homo? Namque revellendum vitioso semine purum Crescere messis herus tempus in usque jubet. Christi in ovile manent agnis cum lenibus haedi, Exspectatque pios dextra, sinistra reos. Mystica permistos ceperunt tertia pisces: pars bona lecta viget, pars mala jacta perit. Ecclesiae quod ager, quod ovile et retia gestant, Cur non gestabit carminis hujus opus? Aut cur multorum non certet pingere mores, Cunctorum mores emaculare parans?
105.0357C| Illius insignis radiabat lumine vestis,
Blanditiasque hominum visibus illa dabat. A tibi virtutum dent ornamenta decorem, Atque oculis cordis qua potes usque fave. Illi erat in sacro pollens reverentia cultu, Et decus in habitu pontificalis opis. Sancta est in sancta tibimet reverentia matre, Et vitae studiis, actibus inque piis. Aurea pontificis cingebat lamina frontem, Qua bis binus apex nomen herile dabat. At tibi frons mentis cingatur sensibus almis, Christum evangelico vox et ab ore tonet. Sint manifesti actus fidei, probitatis et aequi, Qui sit virtutum quattuor ordo tibi. Salve speculantur enim cunctorum comminus actus,
105.0357D| Providus ut proprium pastor ovile solet. Sicque bonos et amant, et amandos jure fatentur, Quosque ita firmatos ad meliora vocant. At contra vitii reprimit quos pondus inorme, Hos quacunque valent sorte levare levant. At si quos nequeunt vitiorum fasce levare, Portandos adhibent hos patiendo sibi. Quis aut vita horum, aut suadet patientia fructum, Dum hos emendant, hos tolerare parant. Turba haec est felix, o quanto distat ab ista, quae sua non Domini lucra inhianter adit! Quae prodesse negat, tantum praeesse laborat, Hoc ad opus stertit, pervigil illud agit. Quam fera contristant populi peccamina nunquam,
105.0358A| Nec bona laetificant plebe peracta sua. Ut sua deplorent, quae nunquam crimina pravis Adfore quae nunquam sollicitando beat. Ditior ut sit hiat, nam sanctior esse recusat, Donaque militiae percipit, arma fugit. Non opus neu sed opes, nec onus, sed honor placet illi, et bene juncta secans, haec tenet, illa jacit, qui sua non populi perquirunt commoda, tantum dici et pastores, non tamen esse volunt. Sed neque cura gregis pascendi, sive tuendi, Sed rapidi intendunt quod queat ille capi. Mentior egregius si non canit ista prophetes, Cum modo divinis vocibus ista sonet. Israelitarum pravis pastoribus eheu,
105.0358B| Qui sibi multa parant pascua, nulla gregi. Lacteus humor enim praebebat pabula vobis, Lanaque deducto vellere vestis erat. Si quod erat crassum, Ianiabat turba voratrix, Nec fuit infirmum consolidare labor. Aegroto pecori medicamina nulla tulistis, Et fractum sprevit vestra ligare manus. Nemo redux studuit dejectum reddere caulis, Perdita nec vobis quaerere cura fuit. Dura sed imperio imposuistis jussa maligno, et trux sive potens turba fuistis eis. Agmina sunt ideo balantum sparsa mearum, Haud quia qui pastor pasceret ullus erat. Devorat atque illas rabbia inimica ferarum, Praedaque fit monstris quos vehit orbis ager.
105.0358C| Necdum deposito vitiorum pondere diro,
Ponderis egregii qui petiere locum. Tramite qui vitae noqueunt praecedere sanctae Subjectos, quibus haec non bene nota via est. Quo rogo quis pacto sociis quit praevius esse, Qui modo quod teneat hic quoque nescit iter? Si calor est, umbram, si frigus quaerimus ignem, Quoque juvare queo certo juvare modo. Quis vetet interius verbis ornare magistrum, Quem solet exterius comere nostra manus? Vitae et munditiem cur non adhibere parabo, Cum modo si sordem non fero vestis habet? Cur non optabo aeternae adcommoda vitae, Cum modo quanta queo commoda fere paro?
Ecclesiae huic debet populus se subdere totum,
105.0358D| Quae laudanda aevum turba per omne manet. Quae decus et splendor, fundatrix ejus et altrix, Nomina magnorum post duodena virum. Ipse columnarum in Christo firmissimus ordo Fixus, cui incumbit sedula rite cohors. Hujus sidereae resplendens janua sedis, Per quos ad Christum qui cupit intrat ovans. Cura regendarum quibus est concessa animarum Sortitos populi pondera magna ferunt. Quique incensa precum dant pro peccamine plebis, Et mala deplorant mista aliena suis. Judicis avertunt immensi a plebibus iram, Cum proprio hoc Moyses fratre gerebat opus. Ille voluntatis chorus est narrator herilis,
105.0359A| Credula quo duce plebs scandit ad alta poli. Assertor veri, perversi dogmatis hostis, Hoc vocat et retinet, id fugat atque abigit. Conscia quae pravi metuet plebs visibus ipsis, quae bona, mellifluum sentit inesse sibi. Oppressi est tutor populi, vindexque benignus, Catholica hunc vocitat concio cuncta patrem. Praemia luciflui promittunt ardua regni, Quo chorus angelicus, quo pia turba patrum est. Quae capit et sanctus qui sudat miles in armis, Hosteque ab horrifico victor ad astra volat. Dant pia dum faciunt operum documenta bonorum, Suntque Dei populo norma decusque pium. Hic est aedituus coetus, qui clavibus almis,
Et serat et reserat, et ligat et religat.
105.0359B| Regis et inde sacra quo dispensante supremo,
Turba nitet gradibus officiosa suis. Quos non ambio, sed vitae gloria vexit Ad loca sublimis editiora gradus. Quos non humani provexit penna favoris, Sed tulit, alme Deus, munus ad alta tuum. Qui sibi primatus proprio de culmine nunquam Applaudunt, humilis mens quibus atque pia est. Quos honor acceptus non inflat flamine vano, Sed premit imposito pondus herile jugo. Cum non primatus, sed sarcina mente tenetur, Nec quam celsus honos, sed grave quam sit onus. Sic equus ornatus phaleris, bullisque superbis, Ingemit, ascensor dum sibi calcar agit.
Res bona si pateat, procul ac simulatio si sit,
105.0359C| Saepe juvat qui dat se quoque rito sequi.
105.0360A| Namque opera inspectent praecepit vestra Redemptor,
Vestrum ut glorificent qui est super astra Patrem. Illius ergo caput risplende mitra tegebat, Contegat et mentem jus pietasque tuam. Corporis arx caput est, animae mens, si haeret amori Illa Creatoris, quid homo majus habet? In qua divinae exprimitur bonitatis imago, Moribus in sanctis si huic bene juncta manet. Scilicet exemplum de rebus sumere sagrato, Annulus effigiem si tibi cera premit. Sit tibi secretum pro pulchro pondere dogma, Quod circumscriptae balteus aptet opis. Plurima si rudibus pandantur mentibus obsunt, Plura suo, ni sint ordine dicta, nocent.
105.0360B| Sic alimenta juvant plures, quae pluribus obsunt,
Tempus et ordo cuique est, sunt sua cuique loca. Dogmatis hic tunicam tibi circumspectio cingat, Virtutum omnicolor haec super ephod mangia. Pura sit alma chlamys cunctos fugiendo sed artus, Virtutumque aliis sit variata bonis. Namque sacerdotes David sanctissimus heros Justitiae vestes orat habere pias.