CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlvarus Cordubensis

Alvarus Cordubensis · Medieval

Carmina (Paulus Alvarus Cordubensis) — VIII. Versus in bibliotheca Leovegildi, ejusdem Alvari.

latín

121.0559C|
Sunt hic plura sacra, sunt vero dogmate clara,
Quae Deitatis ope fulgent per cardina mundi.
Hic nova cum vetera pariter sunt clare decora
Aurea dicta Dei summi prudentia Patris,
Quae totus celebrat quadrato vertice mundus.
Principium libri Genesis primordia pandit
Mundi, qui rerum naturas certe revelat.
Exodus Aegypto populum per brachio ducit.
Tertius Leviticus ornat insigne camillas.
Quartus habet Numerus numerorum nomine pollens:
Et legem repetit concludens schemata Pentus.
Heros Navegius figurata nomine Hiesus.
Inde liber sequitur Judicum gesta retegens:
121.0559D| Ruth quoque, quem Regum sequitant Samuelque, Malacim,
Quatuor pandunt gesta cum ordine rerum.
Jungitur his vatum praecelsa famina verbi
Esaias proto revoat, consorsque secundus
Jeremias surgit lacrymose, piusque propheta
121.0560A| Ezechiel, tectus capite vel fine seclusus
Hose, Johel, Amos, Abdias, naufragus Jonas,
Michaeasque, Naum, Ambacuc, Soffoniasque,
Aggaeus hinc clangit, Zacharias namque resonat,
Malachias finem complectit termine verbi.
Esais vatum primus quam maxime celsus,
Uberius retonat Xpi mysteria clarus.
Hic alter lacrymis sancta sic zelo fidei
Jeremias deflet, aliud quo versu figuret
Ezechiel nube clusus, vel sensu remotus,
Non patule parva propria, sed magna revelat.
Hinc Daniel lapidem praeconat qui regna retundit,
Adventum Christi numeris annisque revolvit.
Conticui verbis alii, sed sensus honori
Job quoque hinc opere claret, et vita coruscat.
121.0560B| Et dulcis dulcem metricat sic dulciter David.
Idida qui signat Christum nunc ipse Salomon,
Cujus tres libri mire sic mystice fulgent,
Ut logice, fistice, revelent, vel ethice, causas.
Ordine hic Daniel recto post tramite venit,
Quem bini dierum verba, biblique corusci
Consequitant Hesdras pulchre legemque reformans.
Hinc Ester pulchra: post quam Sapientia floret;
Ecclesiasticus laudes patrumque celebrat.
Post quos Tobias claret; Judidque subinde
Armifera gemini gesta sic Machabaeorum.
Haec sunt antiqua sacra, nunc mystica divi
Dona Dei populo prisco sub signo reclusa,
Quae reserata tenent magno per lumine servi
Excelsi Domini Xhristi qui nomine gaudent.
121.0560C| Sanctorum sancta nitar nunc versu retexi
Quem paradisigeno currunt ex gurgite quadro
Matthaeus, Marcus, Lucas, quartusque Joannes.
Qui hominis, leonis, vitulique, aquilaeque figurae
Quadrifido mundo praeconant Christumque Deumque.
Matthaeus hominis facie specieque refulgit:
Et fremitum reddet Marcus sic ore leonis:
Lucas ut taurus magno cum murmure bombat,
Et pernix aquila scandet super aethera Joannes.
Est homo nam Christus natus ex Virgine pulcher:
Est vitulus passus sacrata victima Patris:
Est leo, dum fortis regna frangit, regesque potentes:
Est aquila coelum scandens thronumque tonantis.
Post quos bis septem Pauli sic bibli coruscant,
Quos iterum sequitant numero catholici septem.
121.0560D| Hic lepide Jacobus resonat, Petrusque gemellos;
Tres celsos Joannes habet, hinc paginae Judae,
Hinc et apostolicus Actus, textosque decoros,
Qui retonat merito concludit altere florens
Vissio Joannis parva, sed tensa figuris.
Hic alpha recinens primum signatque supremum
121.0561A| ω quem Graece vocat Dominum Regemque Deumque
Alpha et ω clare Deum hominem unumque serene
Explicans vivum semper per saecula saecli.
Haec sunt sacra Dei donaque flore perenni
Fulgentque aeterno semper ut lumina coeli.
Haec pulchre gemmae rutilat plus sole corusce
Lumine dum mentes renovant, vel tetra revincunt.
Haec retinent claves centri, vel praemia pandunt:
Haec paradisigena recreant florigera prati.
Mystice hic claret quidquid sub littera pallet,
Storia simplex comit quos ethica format.
Hic potum dulcem bibit qui suavia sumit:
Hic cibus satiat corda pastuque refovet:
Haec sunt clara Dei mundi qui certe tenebras.
Vibranti radio vicunt, et fulva serenant.
121.0561B| Lex pretiosa nitet miro candore nivescens
Lucidior sole fulgenti murice cicli.
Cuncta simul quidquid mundana fingitur arte
Haec superant merito quo coelo culmine venit,
Inlustrat pietate Dei quos fusca tenebrat.
Hic textus uno milleno tramite pollet,
Explicat et verbis planis magnaque revelat.
Sic placide currit unda, ut alta figuret:
Sic alte resonat breviter, ut parva revisat:
Obscura sapiens centena sensu requirit,
Aperta simplex ambit mentique recondit.
Haec doctrina potens ceneri splendore coruscat
Turgens cui cedit illa quae torque tumescit
Milleno pollet dono qui zelo fidei
Clara poli releget castus, justusque, piusque.
121.0561C| At quisquis hirsus caecus haec mente resolvit,
Milleno tetro fuscatur sensu retortus.
Lex fidei fideli currit semperque fidelis
Quam perverse viat perversus corde rebellis.
Unio ut conclis claret, candetque, nivetque,
Sicque Deus Christus pollet sub littera tectus
Ipse Jacintus adest undose nobis aquescens,
Obscoena tergens, renovans albore redemptos.
Igneus hic Dominus fulgens carbunculus ardet,
Dum purgat probra flammis et lumine vibrat,
Aeternoque virore vigens ut certa zmaragdus,
Quem duodenus ordo lapidum per saecla decorat,
Quemque quaterque seni seniores flexu venerat
Poplite sic curbo Dominumque, Agnumque, Deumque.
121.0561D| Haec lex aeterna semper dum saecla recurrit
Naviter sonans nullo sub termino clausa
Dum sol luce sua coelum vel terra serenat,
Cintia dum noctes comit et terra refugat,
Stelligera centri varia dum sidera vibrant,
Dum ventus nubes format, dum unda resonat,
Dumque poli porta magna virtute retondat
Fulmina dum rutilant forti jaculata lacertu,
121.0562A| Dumque viret tellus, floret dum silvis opacis
Dumosa retinentque feras per lustra reclines,
Dum cervus leviter saltu vel cornu resultat,
Et torvus dente pugnat porcus ter obesus,
Et reptans fluida percurrit flumina piscis,
Dum volucres pennis saltu per inania tendunt,
Et rostro pipant dulces per gutture cantus,
Dum homines vivunt mundo, dum morte recidunt,
Dum sequitat corpus umbra, quam membra refingit:
Angeli dum coelo clangunt, virtusque populorum
Aeterna pietate Dei pangitque perennis,
Lex Christi vivit semper super aethera felix.
Haec sola verba nescit cum mundo senesci
Dum resonat sanctis coelo post termino vivens
Corporea moles tabo resoluta . . . . . . , ruebit
121.0562B| Spiritus nam vivit merito super aethera vectus
Sermones vivi vitali flatu revivunt,
Et post occasum mundi super astra resurgunt
Sic quidquid divi est nunquam per fine putrescit
Sed missus terris semper virtute virescit.
Nunc restat promi quo sint conscripta jubente,
Vel cujus opere sunt aggregata, videri.
Haec Leovegildi vigor obiter in uno redegit
Septuaginta duos mitens sub vargina biblos:
Qui Getica luce fulget, vel copia fandi
Germina vel lingua claret per tempora saecli.
Post sancta Domini jure laudata fidei
Expedit ut cunctis nostra haec buccina sonet:
Alvarus haec metrice longa per saecla reboat,
Et cinis in cinerem versus, sed lingua resonat.
121.0562C| Tu qui legis nostra quocunque tempore, lector,
Te recole nobis socium per morte futurum.
Rumpe moras vitae, quaeso, tumbaque retrusus
Quanta salus nostris maneat narrare sub umbras.
Nuntium ut mundi referas per sedes opacas
Quis bene, quis male, quis medie gaudetque gemetque:
Quid mundus sceva falens nunc arte refingit,
Qui maneat vivis error quantaque rebellis,
Haec vera refutans pugna consurgat inanis;
Qualis honorque cavus regia nunc corda deleret
Quae sint delicias fluxe liquideque caduce
Quae dum stringuntur digitis ut limfa refugunt.
Pronsas lacrymas tu fundere lector,
Sic culpas proprias careas sub judice Christo
121.0562D| Et centri valeas celsum scandere tribunal
Praestet ille Deus trino qui nomine pollet
Christicolis nobis requiem per saeculis amen.

Sigue explorando

Por su autor
Alvarus Cordubensis · 10 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Paulus Alvarus Cordubensis) — VII. Item lamentum metricum proprium.Carmina (Paulus Alvarus Cordubensis) — X. Versus heroici in laudem beati Hieronymi. →

Expediente

Autor
Alvarus Cordubensis
Título
Carmina (Paulus Alvarus Cordubensis) — VIII. Versus in bibliotheca Leovegildi, ejusdem Alvari.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-paulus-alvarus-cordubensis-viii-versus-i--alvarus-cordubensis-713a1b
Cita recomendada
Alvarus Cordubensis, «Carmina (Paulus Alvarus Cordubensis) — VIII. Versus in bibliotheca Leovegildi, ejusdem Alvari.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-paulus-alvarus-cordubensis-viii-versus-i--alvarus-cordubensis-713a1b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.