CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPhilippus Melanchthon

Philippus Melanchthon · Renacimiento

Carmina (Melanchton) — De eclipsi lunae 28. Octobris anno l547.

latín

Certa Deus toti impressit vestigia mundo,
agnosci sapiens conditor unde queat.
nec natas casu res esse ars indicat ipsa,
stellarum motus quae regit atque vias.
esse Deumque docet menti lux insita nostrae,
separat a factis quae vitiosa bonis:
conscia corda Dei cum iustam vindicis iram
quolibet admisso crimine maesta, tremunt.
et semper culpam poenae comitantur atrocem,
et si sera tamen praemia laudis erunt.
non urbs, non regio, non aetas ulla severi
iudicii exemplis, non domus ulla caret.
at Deus, ut flectat nos ad meliora, stupendis
incautos signis praemonet ipse datis.
saepe timent aliquem contcrrita sidcra cnsum,
saepe ingens tellus, ceu ruitura, tremit.
at quos nulla movent venturae nuntia poenae,
Cyclopum similes forsitan esse volent.
sponsi Penelopes minitantia Numina rident,
cum cernunt tota tristia spectra domo,
cumque madent taetro sudantia saxa cruore,
et subita Phoebum Cynthia nocte tegit.
mox tamen hunc risum Sardoum poena secuta est,
qualis contempti Numinis esse solet.
nos igitur moniti tollamus lumina ad astra,
non aspernantes signa verenda Dei.
Hesperias Phoebus cum cras mergetur in undas,
Luna tenebrosum proferet atra caput.
postque dies aliquot, cum iam decreverit orbis,
venit et ad fines, Scorpio, Luna tuos,
horrenda involvet fratris caligine vultus,
cum iam de caeli culmine ducet equos.
et simul in tenebras incurrent Marsque Venusque,
callidus et fraudum structor Atlantiades.
hei mihi, quos motus populi quantosque furores
portendunt taetro sidera iuncta loco!
haec licet astra regant homines, regit attamen astra
noster, qui non vult Stoicus esse, Deus.
nos igitur, quibus est afflicta Ecclesia curae,
assidue oremus supplice voce Deum,
leniat ut clemens haec tanta pericula nobis
et sanet populi vulnera saeva sui.

Sigue explorando

Por su autor
Philippus Melanchthon · 5 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Melanchton) — Ad Guilelmum Nesenum.Carmina (Melanchton) — In effigiem Ioannis Friderici →

Expediente

Autor
Philippus Melanchthon
Título
Carmina (Melanchton) — De eclipsi lunae 28. Octobris anno l547.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-melanchton-de-eclipsi-lunae-28-octobris--philippus-melanchthon-aa4618
Cita recomendada
Philippus Melanchthon, «Carmina (Melanchton) — De eclipsi lunae 28. Octobris anno l547.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-melanchton-de-eclipsi-lunae-28-octobris--philippus-melanchthon-aa4618.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.