Haec loca quae cernis, lector, venerabilis aulae
Partibus ecclesiae, fuerant ecclesia quondam.
Sed Pater et pastor supplex Ato sustulit ista,
Et terris quoniam nimio dilexit amore.
Virgo Maria, Dei genitrix, tua intacta Tonantis,
Tu, regina poli, vitae spes maxima nostrae:
Ut tibi cultus, honor fieret memorabilis isthic.
Tu, quoque respiceres solita pietate precantes:
Hic famulas famulosque Dei, mitissima Virgo,
Tu precibus nostris semper clementer adesto,
Atque dies nostros precibus rege semper ubique,
(0749C)Ut nos conservet Jesu pia gratia Christi.