Pontificalis apex praeclarus in orbe sacerdos,
Virtutum meritis Martinus maximus auctor,
Haec sacrata sibi defendat tecta patronus:
Adjuvet atque preces nostras pietatis amore,
Ut Deus omnipotens famulorum vota suorum
Impleat, et donis coelestibus augeat illos.
Sit pius et clemens nobis rex optimus ille.
Hoc quoque jam pausat praesul Gelasius almus,
Clarus in urbe pater praesente, et doctor honestus,
Praecipuus meritis, vivax sermone salutis.
Hanc renovavit enim jam Gundum me prius aulam
(0749B)Ductus amore Patrum, tribuat cui praemia Christus
Mitis in aeternum felici in sede polorum.