Christe Deus, nostrae benedic convivia mensae,
Quaeque tuis servis mitissime dona dedisti,
Per te sint benedicta quidem. Tu largitor almus,
Omnia tu dederas nobis; jam quidquid habemus,
Sunt bona quippe tua, quia tu bonus omnia condis.
Vos quoque convivae laudes, rogo, dicite Christo:
Semper in ore sonent pacis vel verba salutis.
Semper amat pacem Christus, qui dixerat ipse:
Do vobisque pacem, vobis pacemque relinquo.
Sit quoque nostra manus miseris largissima semper,
Accipit hoc Christus, dederis tu paupere quidquid,
(0749D)Et tibi non tardat mercedem reddere magnam.