CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaProsper Tiro Aquitanus

Prosper Tiro Aquitanus · Medieval

Carmen de ingratis — Argumentum

latín

Praecipua Pelagii dogmata, vel ipsis fatentibus Semipelagianis, ab Ecclesia damnata, percurrit. Tum proponit illorum doctrinam, cuius duae partes sunt. Una est, universis prorsus hominibus offerri gratiam a Deo, qui vult omnes homines salvos fieri. Altera liberum arbitrium in causa esse cur unus gratiam amplectatur, alter respuat; unus perseveret, alter non perseveret, eo quod gratiae opem sibi comparare neglexerit, quod omnes possunt, cum ex primigeniae integritatis reliquiis satis virium in natura residuum fuerit ad opem Dei desiderandam et postulandam. Primam partem de gratia omnibus oblata per quam salvi esse possint, refellit tum exemplo eorum infidelium qui de fidei mysteriis nihil umquam audierunt, quosque adeo certum est non potuisse nec gratiae nec salutis esse participes; tum hac ratione, quod si Deus omnes penitus homines, nemine excepto, salvos fieri vellet, omnes salvarentur, cum haud dubie impleatur quidquid vult Omnipotens. Ut autem alteram partem confutet, duo facit. (0109) Primum quidem, qua ratione in animis nostris gratia operetur explanat, nempe non consilio tantum benignoque hortatu docens, suadensque, sed mutans intus mentem, faciensque insuperabiliter ut velit. Deinde vero demonstrat ante gratiam illam quae velle et operari in nobis operatur, neminem posse seipsum praeparare ad gratiam, quoniam fides, quae prima datur per quam caetera impetrentur, gratuitum Dei donum est, neque ante illam quidquam agere homo potest, quo ipsam emereatur, cum omnia etiam probitatis opera nisi ex semine verae fidei oriantur, peccata sint. (0109A)

INTER multa suis quae tradidit haeresiarches 226
(Quod cognoscis), ait, naturam quae bona facta est,
Nullis cum vitiis in quoquam omnino creari,
Nec cuiquam primi culpam nocuisse parentis,
Et quoniam tales nascantur nunc quoque, qualis 230
Ille fuit nostri generis pater ante reatum:
Posse hominem sine peccato decurrere vitam,
Si velit, ut potuit nullo delinquere primus
Libertate sua. Nempe haec damnata fareris
Conciliis, mundique manu. Connectit et illud 235
Idem auctor, quod lex ita sanctos miserit olim
Coelorum in regnum, sicut nunc gratia mittit.
Hoc quoque iudicio sancto scis esse peremptum. (0109B)

Obiectum est aliud ipsum dixisse magistrum:
Quod meritis hominum tribuatur gratia Christi, 240
Quantum quisque Dei donis se fecerit aptum.
Sed nimis adversum hoc fidei, nimiumque repugnans
Esse videns, dixit se non ita credere, et illos
Damnari dignos quorum mens ista teneret.
Quo cernis, cum iudicibus damnantibus ista 245
Consensisse reum, nec quemquam hoc posse tueri,
Quae tamen ipse suis rursum excoluisse libellis
Detegitur, reprobum in sensum fallendo reversus. (0110A)

NUNC igitur, quoniam quid nostris displicuisset
Ostensum est, quam sana fides sit vestra patescat. 250
Gratia qua Christi populus sumus, hoc cohibetur
Limite vobiscum, et formam hanc ascribitis illi,
Ut cunctos vocet illa quidem, invitetque; nec ullum
Praeteriens, studeat communem afferre salutem
Omnibus, et totum peccato absolvere mundum. 255
Sed proprio quemque arbitrio parere vocanti,
Iudicioque suo, mota se extendere mente
Ad lucem oblatam, quae se non subtrahat ulli,
Sed cupidus recti iuvet, illustretque volentes. (0110B)
Hinc adiutoris Domini bonitate magistra, 260
Crescere virtutum studia, ut quod quisque petendum
Mandatis didicit, iugi sectetur amore.
Esse autem edoctis istam communiter aequam
Libertatem animis, ut cursum explere beatum
Persistendo queant; finem effectumque petitum 265
Dante Deo, ingeniis qui numquam desit honestis.
Sed quia non idem est cunctis vigor, et variarum
Illecebris rerum trahitur dispersa voluntas;
Sponte aliquos vitiis succumbere, qui potuissent
A lapsu revocare pedem, stabilesque manere. (0111A) 270

IAM quia summatim, ut potuit, sententia vestra
Decursa est: Dic unde probes quod gratia Christi
Nullum omnino hominem de cunctis qui generantur
Praetereat, cui non regnum vitamque beatam
Impertire velit? Nec enim vel tempore nostro 275
Omnibus in terris iam certum est insinuatum
Christi evangelium: ne dicam exordia doni
Non potuisse simul toto decurrere mundo.
Illa quidem ad cunctos ferri sunt iussa: sed uno
Tempore non agitur, quod tempore dicitur uno. 280
Dumque suis aditus Domino pandente ministris,
Crescunt primitiae, fuerint omnino necesse est
Quaedam terrarum partes, ubi gratia nondum
Corda hominum tenebris absolverat impietatis,
Et dira innumeri demersi nocte peribant, 285
Cum multae accepto fulgerent lumine mentes. (0111B)

AN bonitas divina quidem non destitit omnes
Velle vocare homines, sed non simul apta fuerunt
Corda, quibus possent conferri dona salutis;
Dum morum obsistit feritas truculenta magistris, 290
Difficilesque aditu transcurrit gratia gentes:
Ut quoniam lucem offerri voluisset, et ipsis
Demonstrare Deus; sua quemque adversa voluntas,
Arguat, et culpa obstringat, quia lumine primo
Per vitia oppresso, sit facta indigna secundo? 295
Quod si firmatur, nequidquam plectimus illos,
Qui nullum innatum vitium nascentibus aiunt,
Incolumique omnes cum libertate creari:
Gratia quos Christi meritorum examine iusto
Eligat, et dignos vita vocet, accipiatque. (0112B) 300
Namque utrumque simul sapitis, qui dicitis, Omnes
Omnibus oblatum potuisse apprendere munus,
Naturae quoniam non sit detracta facultas,
Nec sine iustitia pereant qui mentis honorem
Sordibus obruerint vitiorum, ut lumen ab alto 305
Emissum indigna nollet requiescere sede.
Sic, quod nascendo est unum, distare volendo;
Ut meritum ad paucos, naturaque spectet ad omnes. (0113A)

SED tamen haec aliqua si vis ratione tueri,
Et credi tam stulta cupis, iam pande quid hoc sit, 310
Quod bonus omnipotensque Deus, non omnia subdit
Corda sibi, pariterque omnes iubet esse fideles?
Nam si nemo usquam est quem non velit esse redemptum:
Haud dubie impletur quidquid vult summa potestas.
Non omnes autem salvantur, magnaque pars est 315
Quae sedet in tenebris mortis, nec vivificatur.
An varii motus animorum talia gignunt,
Libertasque facit causam non omnibus unam?
Ergo hominis valida arbitrio divina voluntas,
Aut etiam invalida est, operis cui finis in illo est. (0113B) 320
Quem frustra iuvisse velit, nisi praeferat ille
Affectum cuius comitetur gratia cursum.

AT si, dimota certandi nube, serenis
Quae sunt vera oculis mecum intueare modeste,
Et vetera exemplis manifestis plena videbis 325
Saecula, et in nostro cognosces tempore multa
Quae doceant virtute Dei conversa malorum
Corda, quibus recti nihil umquam insederat, et quae
Nullum iustitiae signum sensumve gerebant. (0114A)
Namque ut nunc saevas gentes et barbara regna, 330
Ignoti prius aut spreti nova gratia Christi
Attrahit, et terra templum sibi condit in omni:
Sic prius immites populos urbesque rebelles,
Vincente obstantes animos pietate, subegit.
Non hoc consilio tantum hortatuque benigno 335
Suadens atque docens, quasi normam Legis haberet
Gratia; sed mutans intus mentem, atque reformans,
Vasque novum ex fracto fingens, virtute creandi.
Non istud monitus Legis, non verba prophetae,
Non praestata sibi praestat natura; sed unus 340
Quod fecit, reficit. (0114B) Percurrat Apostolus orbem;
Praedicet, hortetur, plantet, riget, increpet, instet,
Quaque viam verbo reseratam invenerit, intret:
Ut tamen his studiis auditor promoveatur,
Non doctor, neque discipulus, sed gratia sola 345
Efficit, inque graves adolet plantaria fructus.
Haec semen fidei radicem affigere menti.
Eque sinu cordis validum iubet edere germen.
Haec maturandam segetem servatque fovetque;
Ne lolium et tribuli, et vanae dominentur avenae: 350
Ne ventus frangat, torrens trahat, aestus adurat:
Neu cum se nimium laeta et praefortis in altum
Extulerit, turpi procumbat strata ruina. (0115A)

ET nos ista, inquis, sentimus de bonitate
Ac virtute Dei: quae ni foveatque regatque 355
Quos vocat, et tutos peccato praestet ab omni;
Non sua servabit quemquam prudentia, nec se
Perficiet solis naturae viribus ullus.
Sed quia iam in nobis et velle et nolle creatum est,
Arbitriique sui quo vult intendere motus 360
Libertas accita potest, patuitque per aurem
Iudicio cordis, quo mundum proposuisset
Consilio servare Deus: mens excita longum
Excutiat somnum; seque illi subdat et aptet,
Qui cupidam et fidam promissa in gaudia ducat. 365

Hoc est nobiscum quod te sentire ferebas?
Haec sincera fides? Haec Christi gratia tecum est? (0115B)
Cuius opus, fixo distinctum limite, totum
Extra hominem statuis clausa penitus fore mentis:
Vixque Deum sensus carnis permittis adire, 370
Per quos sumpta foris animus diiudicet intus,
Seque ferat quoquo librata examina pondus
Presserit arbitrii: veluti cum voce loquentis,
Aut rerum actarum specie, quas vidimus, aut quas
Legimus, exoritur secreta cordis in aula, 375
Nunc amor, aut odium, nunc spes, metus, ira, dolorque:
Nec tamen hos motus scriptor, narrator, et auctor
Insevere animo (quamvis forte hoc quoque vellent);
Sed de perceptis mens iudex sponte movetur,
Et pro more suo, quantum se exercuit istis, 380
Transit in affectum quem confirmaverit ex se,
Illa volendo sequens, istis nolendo resistens. (0116B)
At vero Omnipotens hominem cum gratia salvat,
Ipsa suum consummat opus; cui tempus agendi
Semper adest quae gesta velit: non moribus illi 385
Fit mora, non causis anceps suspenditur ullis.
Nec quod sola potest, cura officioque ministri
Exsequitur, famulisve vicem committit agendi.
Qui quamvis multa admoveant mandata vocantis;
Pulsant, non intrant animas. Deus ergo sepultos 390
Suscitat, et solvit peccati compede vinctos. (0117A)
Ille obscuratis dat cordibus intellectum;
Ille ex iniustis iustos facit, indit amorem
Quo redametur amans, et amor quem conserit ipse est.
Hunc itaque affectum, quo sumunt mortua vitam, 395
Quo tenebrae fiunt lumen, quo immunda nitescunt,
Quo stulti sapere incipiunt, aegrique valescunt,
Nemo alii dat, nemo sibi, non littera Legis,
Nec naturalis sapientia, quae semel acta
In praeceps, labi novit, consurgere nescit. 400
Et licet eximias studeat pollere per artes. (0117B)
Ingeniumque bonum generosis moribus ornet;
Caeca tamen finem ad mortis per devia currit,
Nec vitae aeternae veros acquirere fructus
De falsa virtute potest, vanamque decoris 405
Occidui speciem, mortali perdit in aevo.
Omne etenim probitatis opus, nisi semine verae
Exoritur fidei, peccatum est, inque reatum
Vertitur, et sterilis cumulat sibi gloria poenam.

USQUE adeo donum est quod credimus, et data gratis 410
Gratia, non merita ditat mercede vocatos:
Nec iustorum operum discernit facta; sed omnes
Sola ex immundis mundos facit, utque lege item
Lectus amet, non hoc studio, sed munere sumit. (0117C)
Nam si spectatrix meritorum est gratia, et illis 415
Se tribuit, quorum est animus purgatior, et quos
Per libertatem arbitrii sibi repperit aptos,
Insontes tantum, iustosque assumere solos
Debuit, et veri cupidos, ac recta volentes. (0118A)
Perversos autem, et scelerum assuetudine turpes 420
Deturbare procul, lucemque negare tenebris.
Atqui Salvator mundi non praemia iustis
Solvere, nec sanis venit conferre medelam:
Sed quod dispersum exciderat, fractum atque iacebat,
Quaerere, et inventum reparare, ac reddere curae. (0118B) 425
DENIQUE ne quisquam ex morum splendore putetur
Censeri, aut fidei merito ad bona summa vocari,
Ceu non divino sit munere mentibus ipsa
Inspirata fides; recole innumerabile vulgus
Retro senum et iuvenum, qui caeca turpiter usi 430
Libertate animi, per cultus daemoniorum,
Per magicas artes, per amorem rapta tenendi,
Per stupra, per caedes vitam duxere nefandam:
Et tamen incumbente obito, iam limite in ipso
Extremi flatus, miserantem nocte remota 435
Cognovere Deum; purgatorisque lavacri
Munere, nulla mali linquentis signa prioris,
Exempti mundo mutarunt tartara coelo.
Quae merita hic numeras? Si praecedentia cernas,
Impia; si quaeris post addita, nulla fuerunt. 440

SI vero merito ascribis, voluisse renasci:
Nempe utero fidei parta est tam recta voluntas.
Porro fidem quis dat, nisi gratia? (0118C) sic bene velle
Gratia dat tribuendo fidem quae credita poscat,
Quaeque voluntatis meritum creet, ipsaque solo 445
Nascatur spirante Deo, mentemque reformans,
De cinere algenti sopitum suscitet ignem. (0119A)
Ergo voluntatis genitrix, operumque creatrix
Non est ex merito: quoniam quod non fit ab illa,
Non bene fit: QUEM non recto via limite ducit; 450
Quanto plus graditur, tanto longinquius errat.
Sive igitur meritum, credens exsistere posse
Ante fidem, donas virtutibus impietatis;
Sive illam vis esse tuam, non munere dantis
Sumptam, sed genitam de libertate volendi; 455
Nullam habet in vobis salvatrix gratia sedem,
Inflato exclusa arbitrio, quod fronte superba
Erigitis, spatio ut gravius maiore ruatis.

DIVINORUM operum quod ponitis in redimendis
Principium? (0119B) Mandata Dei facere ante lavacrum, 460
Nosse et amare Deum, promissis credere Christi,
Quaerere, pulsare, et petere, proprium omnibus esse
Asseritis, qui se studeant aptare vocanti.
Anne ab aquis divina manus renovare receptos
Incipit, et vitae causa est sua cuique voluntas; 465
Ut merces operum sit gratia iudiciumque
De pretio, quo quod donum perhibetur ematur? (0120A)
An vero auxilium verbo Deus inchoat, et se
Voce ministrorum mundo declarat in omni:
Ut pulsante aures sermone illecta voluntas, 470
Iudicio praecurrat opem, nec gratia iam sit
Gratia; quae legis fungens vice, iure monentis
Solum agat, atque agro cum plantatore ministret,
Terraque seminibus det, non Deus, incrementum;
Ubere ceu gleba subsistat, et arte colentis 475
Exoritura seges; neque quidquam cordis in arvo
Praesulcet divina manus, quo temperet aequor
Edomitum, faciatque satis gaudere novales?
Talibus assumptis inimico ex dogmate, nonne
Perspicuum est quantum damnatos confoveatis? 480
Dum cuique, ad verae capienda exordia vitae,
Naturam affectum fidei conferre docetis;
Dumque aliud non est vobiscum gratia quam Lex,
Quamque propheta monens, et quam doctrina ministri. (0120B)
Scilicet ut tale arbitrium generaliter insit 485
Semine damnato genitis in corpore mortis,
Quale habuit nondum peccati lege subactus
Primus homo; et nullum in prolem de vulnere vulnus
Transierit, nisi corpoream per conditionem:
Quae sic exterius respondeat, ut nihil intus 490
Imminuat, teneatque suum substantia mentis
Splendorem; et nulla poenali nocte prematur. (0121A)

ADDITE quod superest tumidi, ruituraque vani
Congerite, et causis causas aptate sequentes.
Et quia nil primae periit virtutis apud vos, 495
Dicite ab illaesis animis procedere veram
Iustitiam, regno dignam, coeloque locandam:
Ut frustra Christus sit mortuus. Edite multos
Arte et sponte sua sanctos ab origine mundi,
Absque Deo placuisse Deo: decretaque Legis 500
Tunc data, cum peior mos et corruptior aetas
Terrore instanti et formidine mortis egeret.
Dicite plectentes apices, mortisque ministros
Hoc explesse operis quod gratia vivificatrix. (0121B)
Nunc agite, et quoniam fuerit sine lege voluntas 505
Libera, quam scripti munibat pagina cordis;
Sic vitam aeternam acquiri potuisse, vacante
Hac ope quae legem supereminet, ut sine lege
Ex naturali potuit virtute capessi:
Nunc autem studiis vergentibus in mala multa, 510
Crevisse auxilium; non quo cessante, salutem
Non caperet per difficiles natura labores;
Sed quo conatus operum affectusque iuvante,
Propositam citius ferret mens libera palmam. (0122A)
Dicite, cum infantes renovantur, non renovari 515
Insontes animas, et sola carne renasci
Exterius lotos, non exsistentibus illis
Interius maculis: quoniam licet edere rectae
Signa voluntatis nequeant, tamen hoc magis omni
Sorde vacent, super auctoris quod conditionem 520
De proprio nihil addiderint quod fons aboleret.

HAEC si non vestris spirant de cordibus, et vos
Non cum damnatis eadem ratis extulit alto
Mergendos pelago, submittite vela tumoris,
Nobiscumque humiles placido consistite portu. (0122B) 525
Edite constanter naturae vulnera victae,
Exutam virtute animam, caecataque cordis
Lumina, et in poenam propriam iaculis superatis
Armatum arbitrium, numquam consurgere posse,
Inque novis lapsus semper nitendo revolvi: 530
Cui sua sit laqueus sapientia, morsque subactum
Detineat, nisi vera salus ex munere Christi
Adsit, et oppressam dignetur gratia mentem. (0123A)

AN vestrum sublimem animum pudet ista fateri,
Ne sub tam multis morbis sit vilior aeger? 535
Cum nihil ex omni maiorum dote supersit
Quo medici mereatur opem, et mercede valescat.
Ergo in castra gradum revocate hostilia, et illis
Addite vos, quorum ingenio et fallacibus armis
Luditis, eiusdem vibrantes spicula linguae. 540
Exsultate bonis naturae, et mentis honorem
Omnibus a saeculis illaesum stare docete.
Neu vos in totum retegatis dogmate nudo,
Corporeo tantum decurrere tramite poenam
Peccati perhibete, animi nihil imminuentem. 545
Vulnere transfixos absolvite crimine, et ipsam
Iustitiam accusate Dei, transire sinentis
Supplicium, quo non vultis transire reatum. (0123B)

SED non iniustus Deus est: manifestaque Pauli
Vox docet, uno omnes homines cecidisse ruente; 550
In quo tota simul series prostrata nepotum
Deperiit, nec habet quisquam quo surgere possit
Ad vitam, sacro nisi rursum nascitur ortu.
Quotquot enim summo iustos numeratis ab aevo,
Hac ope non dubium est salvatos, quam modo toto 555
Latius Omnipotens exercet gratia mundo.
HAEC, sicut dictum est, non iudex est meritorum,
Quae nisi plena malis non invenit: et nisi donet
Quae bona sunt, nihil efficiet bene caeca voluntas. (0124B)
Haec ut cuiusquam studio affectuque petatur, 560
Ipsa agit, et cunctis dux est venientibus ad se:
Perque ipsam nisi curratur, non itur ad ipsam.
Ergo ad iter per iter ferimur: sine lumine lumen
Nemo videt: vitam sine vita inquirere mors est.

Sigue explorando

Por su autor
Prosper Tiro Aquitanus · 9 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmen de ingratis — ArgumentumCarmen de ingratis — Argumentum →

Expediente

Autor
Prosper Tiro Aquitanus
Título
Carmen de ingratis — Argumentum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmen-de-ingratis-argumentum--prosper-tiro-aquitanus-e2e834
Cita recomendada
Prosper Tiro Aquitanus, «Carmen de ingratis — Argumentum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmen-de-ingratis-argumentum--prosper-tiro-aquitanus-e2e834.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.