CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaProsper Tiro Aquitanus

Prosper Tiro Aquitanus · Medieval

Carmen de ingratis — Argumentum

latín

Principio declarat sanctus Prosper sibi in animo esse impendens Ecclesiae periculum ab occultis gratiae hostibus, quorum opera Pelagianorum haeresis exstincta revivisceret, hoc carmine propulsare. Mox aperit quale fuerit dogma Pelagii, et quanto cum studio ab Ecclesiae praesulibus improbatum, conciliorum et sedis apostolicae auctoritate damnatum, a SS. doctoribus confulatum, potissimumque a D. Augustino, cuius praestantissimi viri, et uberioribus gratiae dotibus a Deo cumulati in hoc certamine industria et lumen prae omnibus enituerit. Verum cum per Semipelagianos occultissimum huius haereseos venenum rursum emergat, posse Pelagianos ab eis iure suo postulare, ut cum ipsorum sententiam probent, in gratiam recipiantur: aut ab Ecclesia flagitare, ut vel quod illi in Ecclesia impune docent, docere itidem permittantur, vel etiam illi una secum foras pellantur. (0093B)

CONGENITAE in Christo gentis mihi castus ab alto
Insinuatus amor, proprias excedere vires
Me iubet, atque pias accendere carmine mentes.
Ne post confectum celebris victoria bellum,
Securos animos incauta pace resolvat:
Ceu metus eliso iam nullus ab hoste supersit,
Nec caput attriti virosum palpitet anguis. (0094B)
Unde igitur commenta mali sopita resurgant,
Quemve ipso de fine dolum nova promat origo,
Da fari, Pater omnipotens, artemque malignam
Pandere, prostratus qua rursum nititur error.

DOGMA quod antiqui satiatum felle draconis, 1
Pestifero vomuit coluber sermone Britannus,
Hac primos homines cretos ditione ferebat;
Ut seu praescriptum mandatum transgrederentur,
Sive inculpati, servata lege, manerent, 5
Mortem istam prorsus, qua carnem vita relinquit,
Oppeterent; quae non peccato parta, sed ipso
Instituente Deo, comes esset fixa creatis. (0095A)
Progenitos igitur nullum traxisse reatum
De patribus, neque dissimiles nunc nascier illo 10
Ortu primorum, qui libertate male usi
Peccarunt, forma nocui, non semine proli.
Posse autem insontes omnes virtutis in arce
Vitam agere, et menti ingenitum servare decorem:
Arbitrio quoniam subsistat recta volentis. 15
Naturalis honos, Lexque insita cordibus intus
Hoc moneat, quod scripta foris: cui gratia Christi
Addita perfugium lapsis generaliter in se
Condiderit, sacro si vellent fonte novari:
Ut sponte attractum venia solvente reatum, 20
Sponte sua in vires proprias natura rediret;
Quoque per errores esset spoliata vigore,
Hunc servare semel posset purgata receptum. (0096A)
Tam dives vero hoc donum baptismatis esse,
Et tam multa homini conferri foedere in isto, 25
Ut parvis etiam, vitioque carentibus omni
Congruat, ut qui sunt geniti bene, sint meliores,
Naturaeque bonum adiecto illustretur honore.
Nullum autem ex cunctis exsortem muneris huius,
Iudicio genitum esse Dei; sed quemque mereri 30
Libertate sua, ut capiat promissa vocantis,
Quae sint aversis indebita, debita rectis.

TALIA cum demens late diffunderet error,
Commentisque rudes traheret lethalibus aures,
Affuit; exhortante Deo, provisa per orbem 35
Sanctorum pia cura Patrum, non dispare motu
Conficiens diros iaculis coelestibus hostes.
Iisdem namque simul decretis Spiritus unus
Intonuit. (0097A) Pestem subeuntem prima recidit
Sedes ROMA Petri; quae pastoralis honoris 40
Facta caput mundo, quidquid non possidet armis,
Relligione tenet. Non segnior inde ORIENTIS
Rectorum cura emicuit: captumque nefandi
Dogmatis auctorem constrinxit lege benigna
Commentum damnare suum; nisi corpore Christi 45
Abiungi et sancto mallet grege dissociari.
Lene quidem hoc, nimiumque malos tolerasse videtur
Iudicium: sed sancta fides examine in illo
Vicit oborturam diro de semine prolem. (0098A)
Prospectum namque est divino et munere cautum, 50
Ut licet instantem declinans bestia poenam,
Perfidiae secum sensus tenuisset eosdem;
Ipsa tamen proprium germen damnando necaret,
Ore malam exstinguens sobolem, quam protulit ore.
Tunc etiam Bethlei praeclari nominis hospes, 55
Hebraeo simul et Graio, Latioque venustus
Eloquio, morum exemplum, mundique magister
HIERONYMUS, libris valde excellentibus hostem
Dissecuit, noscique dedit quo turbine veram
Vellent exortae lucem obscurare tenebrae. 60
Quid loquar, et curam magna quam gessit in urbe
Constantinopoli, docto bonus ore sacerdos
ATTICUS, antiqua legatos haereticorum
Confutando fide? (0099A) De qua tunc impia corda,
Quamvis se obducta tegerent velamine forma 65
Iudicii, et tacitae tulerant tormenta repulsae.
Praetereo quanto fuerit bene mota tumultu
Clara EPHESOS, non passa suis consistere tectis
Vasa irae, et morbi flatus, et semina mortis:
Quaque fide tellus etiam TRINACRIA fervens, 70
Agmen vipereum propriis exegerit oris. (0100A)

TU causam fidei flagrantius, AFRICA, nostrae
Exsequeris; tecumque suum iungente vigorem
Iuris apostolici solio, fera viscera belli
Conficis, et lato prosternis limite victos. (0101A) 75
Convenere tui de cunctis urbibus almi
Pontifices, geminoque senum celeberrima coetu
Decernis quod Roma probet, quod regna sequantur.
Nec sola est illic synodorum exerta potestas;
Ceu quos non possent ratione evincere nostri, 80
Vi premerent: discussae artes, virusque retectum est
Haeretici sensus; nullumque omnino relictum,
Docta fides quod non dissolveret argumentum.
Condita sunt, et scripta manent, quae de cataractis
Aeterni fontis fluxere undante meatu, 85
Et tercentenis procerum sunt edita linguis:
Sic moderante suam legem bonitate severa. (0102A)
Ut qui damnato vellent de errore reverti,
Acciperent pacem, pulsis qui prava tenerent.
An alium in finem posset procedere sanctum 90
Concilium, cui dux AURELIUS, ingeniumque
AUGUSTINUS erat? quem Christi gratia cornu
Uberiore rigans, nostro lumen dedit aevo
Accensum vero de lumine: nam cibus illi,
Et vita, et requies Deus est; omnisque voluptas 95
Unus amor Christi est, unus Christi est honor illi.
Et dum nulla sibi tribuit bona, fit Deus illi
Omnia, et in sancto regnat Sapientia templo. (0103A)
Istius ergo inter cunctos, qui de grege sancto
Insanas pepulere feras, industria maior, 100
Maius opus, totum praestantius imbuit orbem.
Nam quocumque gradum convertit callidus hostis,
Quaque per ambages anceps iter egit opertas,
Huius ab occursu est praeventus, mille viarum
Insidiis aditum non repperientibus ullum. (0103B) 105
Cumque foris rabies avidorum exclusa luporum
Frenderet, inque omnes mendacia verteret artes:
Ne mentes ullarum ovium corrumpere posset,
Neu dubia obliquis turbaret corda querelis;
Istius ore viri fecit Deus; istius ore 110
Flumina librorum mundum effluxere per omnem,
Quae mites humilesque bibunt, campisque animorum
Certant vitalis doctrinae immittere rivos.

IAMQUE procellosae disiecto turbine noctis,
Heu! nova bella, novi partus oriuntur in ipso 115
Securae matris gremio: quae crescere natis
Visa sibi, discors horret consurgere germen,
Degeneres pavitans inimico ex semine foetus,
In quibus ante diu, specie fallente, benignus
Errarat genitricis amor, cum obducta decoris 120
Moribus, externae stirpis tegeretur origo. (0104A)
Sic VERIS subeunt falsa, et descrimine caeco,
Fronte placent, quae fine latent; sic laudis amore
Virtutum studium corrumpitur, atque ab honesto
Principio in vitium exitur plerumque tumoris: 125
Quo quidam inflantur nunc turpiter, atque perempti
Dogmatis exstinctas tentant animare favillas;
Dum libertatem arbitrii, affectumque volendi
In naturalis motus virtute locantes,
Tam bona quemque docent sectari posse suopte 130
Ingenio, quam posse subest cuique in mala ferri. (0104B)

QUOD qui confirmas, quinam distabis ab illis,
Qui dicunt, nullo peccati vulnere laesum
Naturale bonum, cumque illo lumine nasci
Nunc omnes homines, quod primis ingeneratum est? 135
An vero excerpis quaedam, quae parte recisa
Suscipias, cordisque sinu purgata recondas?
Dic igitur quidnam inde probes, quid vero refutes,
Et de damnatis quid sit quod crimine solvas.
An dextram pacis palam dare te pudet hosti? 140
Nec tutum est ulla pulsos ex parte tueri
Simpliciter? Quos non dubitas excludere templo,
Pelle animo. (0105A) Nova te discordia dividit abs te:
Corde foves, quod in ore premis: coniungere amicis
Mentibus, et tecum cupidis componere foedus 145
Lege tua; iam parce minis, et congrue pactis.

ECCE pererratis terrarum finibus adsunt,
Implentesque tuas lacrymosis questubus aures
Incipiunt: Pulsi mundo, nullaque recepti
Sede vagi, tandem fama exhortante redimus, 150
Quaeque placent vobis amplectimur: edita nobis
Doctrinae vestrae est pietas; nihil inficiando
Discutimus: liceat vobiscum iungere sensum. (0105B)
Immortalem hominem factum si creditis, et nos
Credimus, inciderit mortem peccando, suamque 155
Progeniem culpa et letho devinxerit omnem:
Nullus non egeat sacro baptismate Christi,
Infantesque etiam purgentur fonte lavacri:
Dum nostri decus arbitrii, lumenque creatum
Principio, quod sponte potest insistere rectis, 160
Manserit illaesum, nec viribus absit ab illis,
Quas, condente Deo, generaliter omnis in Adam
Suscepit natura hominis, nec suppetat ulli
De non accepta arbitrii virtute querela:
Cum sine delectu seu Lex, seu Gratia Christi 165
Omnem hominem salvare velit: donumque vocantis
Sic sit propositum, ut nullus non possit ad illud
Libertate sua, proprioque vigore venire:
Sitque salus dignis salvari ex fonte volendi.
Haec si vestra fides, vestra est doctrina, remotis 170
Quae vestro exemplo reiecimus, addite sanctis
Nos gregibus, tandemque boni deffendite vestros.

TALIA submissus si defleat hostis apud te,
Quid referes? quo te affectu comperta movebunt?
Consultas, trepidas, nutas, cunctaris et haeres, 175
Quove anceps se praecipitet sententia volvis.
Iniustum est animis cognatis non dare pacem:
Et quos una fides, eadem sapientia nectit,
His communem aditum sanctorum ad sancta negare. (0106B)
Iungere sed foedus cum talibus, et violare 180
Sanctorum decreta Patrum, regumque piorum
Scriptas lege Dei leges contemnere, multum
Hostile est, nimiumque audax et perniciosum.

ERGO Petri solium Romam, et Carthaginis aliae
Concilium repetant humiles, eademque perorent, 185
Quae frustra hic trepido sunt deplorata favori. (0107A)
Sed cum mille senum prudentia pervigil (olim
Perspectum notumque tenens, quod tota nefandae
Haereseos summa exigua sub parte tegatur,
De qua plena mali labes renovetur et omne 190
Commenti corpus per singula membra resurgat);
Antiquas adhibentem artes reiecerit hostem,
Limitibusque suis steterit censura salubris:
Numquid non iustus poterit dolor abdita cordis
Rumpere, et in tales miseros excire querelas, 195
Ut dicant: Quaenam ista, Patres, in cordibus almis
Iustitia est? quo fine graves, quo fine severi,
Claudere terrarum nobis persistitis orbem?
Nosne sumus toto mundo, quorum undique vobis
Sit suspecta fides, quos non tolerare queatis, 200
Si nostra a vestro vel syllaba dissonet ore?
Non verbis iam nos argumentisve tuemur;
Iudicium exemplo petimus. Quod pace manente,
Libera multorum vox astruit, hoc sine bello
Cedatur nobis. (0107B) Non nostra inventa fovemus, 205
Nec primis studiis insistimus: ecce recisum est
Unde olim certamen erat, vestrisque reversi
Cedimus, et quaecumque illis placuere, probamus.
Quid superest culpae? Quo nos decet usque repelli? (0108A)
Si vero haec etiam, quae nos pia ducimus, absunt 210
A veris, et vestra illis bene cura repugnat;
Cur extra invidiam poenamque erroris habentur
Qui damnata docent, et per clara oppida tuti,
His magnos implent populos, quae nos perhibentes
Plectimur, et nulla sinimur consistere terra? 215
Haec in pontificum sancto deprompta senatu,
Quam curam exigerent, et quae decreta moverent,
Perspicis. An quoniam culpa securus operta
Non premeris synodo, nec te poenae metus urget,
Spernis propositi speciem terroris, et isthaec, 220
Plena velut vanis simulacris somnia rides? (0108B)
Ergo gerendorum eventu, et fine remoto,
Haec tantum in medium quae iam sunt gesta vocemus:
Ut facile ex illis quale hoc sit discutiatur,
Quod disceptantes dudum in diversa movemur. 225

Sigue explorando

Por su autor
Prosper Tiro Aquitanus · 9 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Carmen de ingratis — Argumentum →

Expediente

Autor
Prosper Tiro Aquitanus
Título
Carmen de ingratis — Argumentum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmen-de-ingratis-argumentum--prosper-tiro-aquitanus-f721a3
Cita recomendada
Prosper Tiro Aquitanus, «Carmen de ingratis — Argumentum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmen-de-ingratis-argumentum--prosper-tiro-aquitanus-f721a3.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.