CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaProsper Tiro Aquitanus

Prosper Tiro Aquitanus · Medieval

Carmen de ingratis — Argumentum

latín

Argumenta Semipelagianorum et querelae propulsantur. Duo praesertim opponebant. Primum quidem, tolli liberum arbitrium, nec vitiis poenam deberi aut praemia virtuti si vel natura peccato corrupta nonnisi malum velit, vel gratiae opus sit in homine quidquid bene agat, et quidem eius gratiae quae velle det et currere. Respondet sanctus Prosper, obiectione illa peccati originalis fidem everti, per quod libertas nobis in Adam concessa deleta est, nosque concupiscentiae dominantis iugo subditi, a qua semper in malum rapimur, licet idem volentes faciamus. Voluntatem nostram ab illa servitute liberari non posse, nisi quantum Christi salvatrice gratia liberatur, per quam libertas pristina non tollitur, sed reparatur. Christum hanc gratiam nemini debere, sed gratis quibus vult largiri: ut apparet in parvulis a baptismo mox hinc migrantibus, cum tot alii non percepto baptismate pereant, neque huius discriminis ulla ratio afferri possit, praeter inscrutabile Dei iudicium. Obiiciebant praeterea Pelagianorum reliquiae: Nisi gratia omnibus detur, peccati reos non fore quos gratia neglexerit, utpote quibus recta gerendi non data fuerit virtus. Respondet. Eorum esse sic argumentari, qui peccatum originale non agnoscunt. Cum enim, auctore Apostolo, per unius delictum in condemnationem iustissimam universa hominum massa defluxerit, neminem queri posse se Dei gratia non liberari; quando quidem omnes a Deo deseri meruerint, neque ipsius iustitia reprehendi posset, si neminem ab illa perditione liberasset. Non esse perscrutandum, cur de tota hominum genere pars una eligatur, altera reiecta, cum eadem causa omnes implicet: eo quod Deus arcanum illud nostrae cognitioni subduxerit, ut tot alia multo leviora; satisque sit eum cunctorum bonorum auctorem cognoscere, iudiciorumque ipsius altitudinem submisse venerari, quae ita ignota sunt hominibus et inscrutabilia, ut iniqua esse non possint. (0123D)

Hic vanam insano profertis corde querelam: 565
Omne opus arbitrii sublatum vociferantes,
Currere currentum si non, et velle volentum est:
Nec vitiis poenam deberi, aut praemia laudi,
Si vel naturam obstrictam mala velle necesse est,
Vel nostro ascribi nequeunt bene gesta labori. 570

NUMQUID non eadem sapiunt, eademque perorant
Vestri illi, quorum ructatis verba, magistri?
Sed quia consimili cognata superbia questu
Prosilit, et vobis nunc respondetur et illis.
Inviolata Dei quondam et sublimis imago 575
In primo cuncti fuimus patre, dum nemore almo
Degit, et edicto parens cavet arbore ab una. (0125B)
At postquam rupta mandati lege, superbum
Consilium mixtum invidiae de fonte recepit,
Corruit, et cuncti simul in genitore cadente 580
Corruimus: transcurrit enim virosa per omnes
Peccati ebrietas, corrupti et cordis in alva
Persistit, cruda fervet carbunculus esca.
Hinc animi vigor obtusus, caligine tetra
Induitur, nec fert divinae fulgura lucis 585
Lumen iners: hinc arbitrium per devia lapsum
Claudicat, et caecis conatibus inque ligatis
Motus inest, non error abest. Manet ergo voluntas
Semper amans aliquid quo se ferat, et labyrintho
Fallitur, ambages dubiarum ingressa viarum: 590
Vana cupit, vanis tumet et timet; omnimodaque
Mobilitate ruens in vulnera vulnere surgit.

HOC itaque arbitrium cum sanat gratia, tolli
Dicitis, et perimi vita aspirante putatis. (0126B)
Quid mirum rabido si corde phreneticus aeger 595
Morbum amat, et pellit medicum? (0127A) Cognoscite tandem
Antiqui commenta doli, et desuescite captas
Aures vipereo rursum praebere susurro.
Parcite de fractis praecerpere noxia poma
Arbitrii ramis: non haec vos esca reformat, 600
Nec speciem angelici nutrit cibus ille decoris.
Sed vetitorum avidos, et tetra bile tumentes,
De fastiditae procul abripit arbore vitae.
Huius ope et fructu vescendum est, ut revalescens
Languida mens, etiam propriis bene viribus uti 605
Possit, et in Christo inveniat quod perdidit in se.

NON igitur, quisquis terreni veste parentis
Exueris, priscum naturae perdis honorem,
Sed recipis: sic acquirens quibus ante carebas,
Ut tua sint, si collatis utare modeste, 610
Et quod habes, hoc te acceptum fatearis habere. (0127B)
Fons igitur meriti est lucis Pater; inde quod in nos
Fluxerit, hoc nobis maiorum est causa bonorum,
Dum largitori sua reddimus, aeque relatis
Augemur, nostrumque bonum fit gloria dantis. 615

SED qui iudicium arbitrii, meritumque tueris,
Quique hominum studiis ascribis dona vocantis:
Infantum discerne animos, et dissere quales
Affectus, qualesque habeant haec pectora motus.
Da teneris mores, et libertate volendi 620
Instrue, vix aurae tenuis lactisque capaces.
Nulla tibi arbitrii respondent signa, nec ullis
Dissociare pares meritis potes: omnibus una est
Natura, et pariter nequeunt bona vel mala velle. (0127C)
Et tamen ex istis miseratrix gratia quosdam 625
Eligit, et rursum genitos baptismate transfert
In regnum aeternum, multis in morte relictis,
Quorum causa fuit similis de vulnere eodem. (0128A)

NEC meritis istud poteris aptare parentum:
Ceu pia profuerit redimendis cura honorum, 630
Abstuleritque aliis aliena ignavia vitam;
Cum videas multos sanctis genitoribus ortos,
Nullo salvari studio potuisse suorum:
Expositisque aliis ob turpia crimina matrum,
Missam externorum curam, quae stercore raptos 635
Per fontem vitae coelesti traderet aulae.
Quid si diversum hunc finem, quo gratia Christi
Unum alio pereunte legit, donatque salute,
In geminis etiam videas? quod dividis uno
Tempore conceptos atque uno tempore natos, 640
Non ullos potes arbitrii praetendere motus.
Cessat opus, cessat meritum, nihil editur impar. (0128B)
Sed Deus et tales discernit, quo mage Christi
Excellat bonitas, quae sola est causa vocatis
Et fidei et meriti: quoniam Sapientia dives 645
Hoc etiam tribuit multis, ut sancta operatis,
In finem vitae, fieret de munere merces.

NON autem recte, nec vere dicitur, illos
Qui sunt exsortes divini muneris, et quos
Gratia neglexit degentes mortis in umbra, 650
Peccati non esse reos, quia recta gerendi
Non data sit virtus. Naturae compede vinctos
Procubuisse negant, nec ab uno germine credunt
Omnigenam prolem cum poena et crimine nasci. (0128C)
Quod qui non renuit, videt huius pondera culpae 655
Tam valida pariter miseris incumbere mole,
Ut si nulla etiam cumulent mala, sit tamen unum hoc
Sufficiens scelus, ad mortem nascendo luendam. (0129A)

HANC igitur legem quam per se nemo resolvit,
Si merito et iuste positam, impositamque fatemur: 660
Cur querimur quod non omnes salvantur ab illa?
Cum si progeniem super omnem irrupta maneret,
De cunctis iuste damnatis non quereremur,
An quod de toto ferretur, non toleratur
De parte? et melius foret omnia debita cogi, 665
Quam summa ex solida clementer multa remitti?
Quis vero exemptus squallenti carcere, pulset
Invidia miserantis opem, quia non simul omnes
In lucem veram tenebris eduxerit iisdem?
Cum poenam qua mersus erat, non experiatur 670
Quam misere ferat addictus, nisi liber ab illa. (0129B)

Denique tunc illum socialem mente benigna
Concipit affectum, quo submissa prece Christum
Conciliet miseris, sueta qui nocte gravati
Nulla gerunt vota effugii. TANTUM nocet error, 675
Ut iuvet errare; et veteris contagia morbi
Tam blande obrepunt, ut quo languetur ametur.
Unde ergo haec oritur querimonia? (0130A) Non movet illos
Talis cura, quibus necdum est sua poena dolori,
Et qui se nulla credunt a luce relictos. 680
Qui vero tenebris exempti in lumine vivunt,
Gaudent, et quantum sibi sit bonitate vocantis
Dimissum, ex illis discunt qui debita solvunt.

Vos igitur soli queruli, solique superbi:
Vos soli INGRATI, quos urit gratia, cuius 685
Omne opus arbitrio vultis subsistere vestro:
Et quod non cuncti mortales atria vitae
Ingrediuntur, ita ex ipsis pendere putatis,
Ut tam ex iudicio constet cuiusque quod intrat,
Quam quod non intrat, ceu par in utrumque facultas 690
Suppetat; et tam sit proprium bona quam mala velle. (0130B)

I procul, insana impietas, artesque malignas
Aufer, et auctorem comitare exclusa Britannum:
Nos humiles tenuesque sumus grex parvus, et altis. (0131A)
Inniti metuens, quia sufficientia nostra 695
Ex Christo est; si quid recti sapimus, volumusque,
Illi debemus qui vincula nostra resolvit,
Proque malis bona restituit, non inveniendo
Quod merito legeret, sed donans quo legeretur,
Ut de perceptis prodiret causa merendi; 700
Deque datis in danda, gradus industria crescens
Scanderet, atque bonum fieret Deus omnibus unum.

CUR vero humani generis de germine toto
Pars quaedam in Christo rursum generanda legatur,
Pars pereat, cum causa eadem simul implicet omnes, 705
Nec discernantur merito, qui munere distant; 706
Non satis audemus scrutari, nec per opertas
Ire vias, callesque gradu pulsare remotos. (0131B)
Multa etenim bene tecta latent, nescitaque prosunt
Dum mansueta fides quaedam dilata modeste 710
Sustinet, et nullo ignorat non edita damno.
Sic quando electum ex cunctis populum Deus unum
Leges, sacris, templo, unguento, signisque fovebat;
Quod fuit occultum, mundique in fine retectum est,
Non oberat nescire omnes quandoque vocandas 715
In regnum aeternum gentes, totumque per orbem
Donandum quod spes parvae tunc plebis habebat. (0132A)
Sic postrema dies qua mundi clauditur aetas
Notitiae nostrae non est data; nec tamen huius
Secreti impatiens sanctorum turba laborat. 720
Ipsa quoque humani generis carnalis origo,
Quam multas vario circumtegit ordine causas?
Cumque omnes de fermento producat eodem
Una manus, nec diversis elementa parentum
Principiis coeant: limo procedit ab uno 725
Dispar opus, mutat numeros per vascula fictor,
Materiamque unam discernit iure creantis.
Ergo eadem natura animae, naturaque carnis
Diversis mundum sub conditionibus intrat. (0132B)
His regnare datum est, illos servire necesse est: 730
Hos decor, et vires validae, viridisque senectus
Suscipit, hos species inhonora, et debile corpus:
His viget ingenium praeclaris artibus aptum,
Horum tarda premit gelidus praecordia sanguis:
Quosdam nec licitus calor incitat ad generandum. 735
Ast alii insanum nequeunt frenare furorem:
Hunc mitem et placidum tranquilla modestia comit,
[Supple hic Asperitas istum genii intractabilis urget.]
His et mille modis semen variantibus unum,
Impariles subeunt distincta exordia formas. (0133A)
Nec tamen haec inter tam compugnantia quisquam 740
Arguit auctorem, qui secum continet huius
Legem operis, dum iudicio placita explicat aequo,
Et rerum causas obscurat iusta potestas.
Si terrenum igitur figmentum, addictaque morti
Progenies, ita dissimili producitur ortu, 745
Ut cum operis species pateat, tamen edita non sit
Norma voluntatis de qua venit hic modus impar;
Quid mirum si consilii super omnia magni
Arcanum latet, et placito subducitur alto? (0133B)
Quod dum vana fluunt mundi, dum in corpore mortis 750
Vivitur, et positi expletur certamen agonis,
Non cognoscendum texit Deus, utiliusque
Duxit ad examen quaedam velare piorum.

NON ergo instamus clausis, nec operta procaci
Urgemus cura, satis est opera Omnipotentis 755
Cernere, et auctorem cunctorum nosse bonorum;
Quo sine nil rectum mens inchoat. (0134A) Audeat amens
Impietas tumido arbitrio subnectere causas
Divinorum operum: nos cum manifesta videmus
Dona Dei, quorum est fons unus, summa voluntas; 760
Cum Paulo tremuisse iuvat, stupidumque modeste
Invictum ad solium Christi suspendere nutum:
Cuius iudicium sic inscrutabile et altum
Dicimus, ut verax prorsus fateamur et aequum.
Nam meritum ad mortem subeundam sufficit unum; 765
Ad vitam, nisi quod donarit gratia, nullum. (0134B)

TU vero, o nova gens, veteris quae stirpe oleastri
Velleris, et sacrae ramis inolescis olivae,
Quaerere formatae sentis te frondis honorem
Non studio coepisse tuo, sed iure potentis 770
Agricolae insertam fecundo vivere ligno:
Vince superborum flatus, et vana furentum
Turbinibus stabili fortis pietate resiste:
Nec tibi fallacis subrepat imago decoris,
Nullum ex his errare putes. (0135A) Licet in cruce vitam 775
Ducant, et iugi afficiant sua corpora morte,
Abstineant opibus, sint casti, sintque benigni,
Terrenisque ferant animum super astra relictis:
Si tamen haec propria virtute capescere quemquam
Posse putant, sitve ut dignus labor iste iuvari, 780
Ingenium meruisse aiunt bona vera petentis:
Crescere quo cupiunt, minuuntur; proficiendo
Deficiunt; surgendo cadunt; currendo recedunt.
Unde etenim vane frustra splendescere quaerunt.
Inde obscurantur: quoniam sua, laudis amore, 785
Non quae sunt Christi quaerunt, nec fit Deus illis
Principium, et capiti non dant in corpore regnum. (0135B)
Non horum templo est Christus petra fundamentum;
Sed super instabilem arbitrii nutantis arenam
Assurgunt, foeda lapsuri mole tumoris. (0136B) 790
Isti quem quidam reprobarunt aedificantes,
Nunc etiam reprobant lapidem, pariesque sine ipso
Tertius esse volunt, quem nullo foedere nectat
Angulus, et quem nulla habeat compago ligatum:
Hi thalamum ad sponsi non perducuntur, et intrant 795
Libertate sua: quae Christi gratia confert,
Non acceperunt, et habent: non attrahit illos
Vis Patris ad Verbum, sed sponte et praepote cursu
Praeveniunt cessantis opem: nec ad omne gerendum
Eius egent, sine quo sibi plurima posse videntur. 800

Sigue explorando

Por su autor
Prosper Tiro Aquitanus · 9 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmen de ingratis — ArgumentumCarmen de ingratis — Praefatio. →

Expediente

Autor
Prosper Tiro Aquitanus
Título
Carmen de ingratis — Argumentum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmen-de-ingratis-argumentum--prosper-tiro-aquitanus-9e2353
Cita recomendada
Prosper Tiro Aquitanus, «Carmen de ingratis — Argumentum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmen-de-ingratis-argumentum--prosper-tiro-aquitanus-9e2353.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.