CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Balde

Iacobus Balde · Barroco

Batrachomyomachia (Balde) — Liber II. Panoplia utriusque exercitus.

latín

I. INterea certam tristi de funere famam
Lichopinax affert, et amaro murmure proflat
Quod loquitur, furor est: omnes sunt classica voces.
Extemplo concussi animi: spirantque calores
Vindictae, Natoque pater praeludit inulto.
Troxartes fuit. hic Genitor Psicharpagos ardens
Intumuit tragica plus quam regaliter ira.
Non secus ac Tigris surreptis fetibus orba
Accubat ingenti saxo, furiosaque luctu,
Ac sparsa in virides maculas ruere ardet, et amens
Nescit, cui ruat; aut qua se vertigine Parthus
Abstulerit praedator eques: iamque arvara pinae
Incusat cursu et silvas; frustraque repletis
Uberibus pulsat. tremit omni valle Niphates .
Tantus paene dolor Mauri patris. ille tremendus.
Dum noctem excubiis trahit infestisque querelis;
Insomnis geminas, quas Mures credidit, Ursas
Tardius Arcturi solito sua plaustra moventis,
Auxiliumque, et opes, et robur, et arma rogavit.
Vos nostra de gente sati: quibus inter amoena
Sidera concessum est Fratrum spectare labores
Absque metu. neque enim summos irrumpet in axes,
Vestraque vastabit Quadrupes carecta panurgus .
At nos nunc alios maneis sentimus et hostes.
O! date calcandas pedibus, date sternere Ranas.

II. Postera lux nebulas nondum dimoverat atras.
Et iam turba coit. veniunt uno agmine cives:
Et circumscripti, Lichenore Consule, Patres
Musulmannigenae? barba venerabilis aetas.
Longa Senatorum series. Subsellia Consul
Occupat, in gradibus numerus servatur et ordo.
Troxarten , qui rarus honor, fert urna curulis;
Urna vetus, redolens vinum, vappamque sequacem.
Prae foribus lictor pronus; cui parva securis,
Arrosi fasces: periit. qui roserat, ense,
Artophagi frater. correxit gratia poenam:
Nam vivus tumulandus erat: potuitque mereri
Supplicium maius, quam praedo cannabe dignus.
Namque olim fuerat furca laqueisque trahendus:
Rustica quod Baucis testatur, et ipse Philemon ,
Noti Dis homines. in quorum paupere censu
Saepe est grassatus, baccasque atque intiba solus
Abstulit, et dulci lactis se proluit haustu.

III. Atratus Genitor princeps sic inchoat ore.
Quod, Socii, Fatum, vel Erynnis ventilat angueis?
Quis movet AElurus succensam sulphure caudam?
Omnibus opprobriis petimur. Conspirat iniquis
Et fruitur Fortuna dolis, petulansque furorem
Exercet, totumque parat subvertere regnum.
Quid non saevitiae reperit mortisque libido
In nostrum truculenta caput! qua Daedalus arte
(Ingenium crudele!) novus fabricaverit arcam
Sarcophago similem, scitis; congestaque crebro
Funera testantur. Labyrintho peior et omni
Carcere; quos semel inclusit, dimittere nescit.
Persephones Specus est. non illa Theseus ullus,
Non Ariadna suum valet extricare Maritum.
Tanta mali rabies. Phalarim mallemus et ignem,
AEraque dira pati, totoque ardere iuvenco,
Iusta queror. cum me triplici Lucina parentem
Fecisset sobole, spe tanti Nominis una:
Orbavit penitus sterilem Libitina senectam.
Infregit primi iugulum turpissima Nati
Alecto: cuius tenuem vel nominis umbram
Est nobis memorare nefas, et prisca parentum
Relligio prohibet. nimium feralis Hyaena:
Saevior hiberno Borea, velocior Euro,
Asperior salebris, astutior aucupe tecto,
Tigride mobilior, torrente rapacior Hebro ,
Durior et scopulis, et feta immanior ursa:
(Intremuere omnes) Catus est (iterum intremuere)
Alter dum capreas pendenteis figere quaerit,
Incidit in foveam; quam quisquis struxerit, opto:
Ut tellus illi pedibus super ima dehiscat.
Ultimus occubuit mediis, (ah! ultimus) undis.
Undis: cui siccam debebant Numina mortem.
Mortem: cui longam spondebant stamina vitam,
Obruor inferiis. luctus exquirite caussas;
Si forsan Graio Felis seimone locuta:
Si pluit aut caepis, aut, quod pudet edere, Ranis.
An caelum barbaque minax pallente Cometes
Dirum portendit nobis quoque Muribus omen?
Quidquid id est, sentimus onus; stellamque nocentem
Saturni , Martisque rubram, metuenda Dynastis
Sidera. Psicharpax indigna fraude subactus
Oppetiit. quis iam micas furabitur alter?
Ille meam ac vestram poterat nutrire sagina
Canitiem, parvoque annonam ducere sumptu.
Nunc et sacra fames squalentibus imminet antris,
Et macies primos occidet torrida Mures.
Scilicet has clades semper patiemur inulti?
Arma, quid ambigimus? coniunctis viribus arma,
Arma decet tandem iusto praeferre dolori;
Iuraque Naturae ferro convulsa tueri.
Dixit, et ingenti persuasit proelia saltu.
Sic cernes torvas etiam ad certamina matres,
A bove, quae timidae steterant, maiore moveri.
Haerebant fixis pedibus prius arma minari
Non ausae: neque enim firmarunt cornua densis
Stragibus et truncis, aut protrivere tot hostes,
Quot senior. qui si notis depulsus ab arvis
Erepto vitulo, secum sua bella peracta
Ruminet, et totiens Rivalis vulnera caesi:
Tunc quoque se taurum meminit. ferus ergo cruentum
Mugit, et excitum praecurrit et instruit agmen.
Pascua tota sonant, et tota armenta sequuntur.

IV. Exin quisque domum. Leges: ut signa parati
Exspectent, ubi se bis laverit aequore Phoebus .
Ut sica potius, qui mos sollemnis Iberae
Militiae, telisque latus brevioribus arment;
Quam longo mucrone, vel aerisona rhomphaea:
Ut iuncti pugnent, ut tessera certa petatur:
Cautibus ut gladios acuant, ut corpora curent.
Promisere animos, fremitumque reciprocat Echo
Camporum, et totae resonant ad classica silvae.
Discedunt: qualis remeans Gaetula per arva
It leo: cui catulum Garamas e rupe propinqua
Sustulit. ille furens iam nunc incurrere malit
Absenti, totaque fame descendere in armos,
Rimatur nemus interea, siccasque cruore
Delambit fauces: nam sola strage futura
Pascitur, et valide conceptas digerit iras.
Paullo aliter pygmaea phalanx. quamquam ipsa videri,
Non pygmaea velit; sed fratribus aemula Phlegrae .
Olim etiam timidi fulmen meritura Tonantis.

Diripiunt noctu cellas, spoliisque potiti
Sese armant. verrunt hypogaea, hypocausta, culinas.
O! quoties tacitis Dea lapsibus obvia Somno
Luna, suo postquam praedones vidit ab axe
Scrutari Sanctosque Lares , Arasque Focosque:
Substitit, et patulae caput acclinata fenestrae,
Tantum non claros concusso splene cachinnos
Edidit, et pronam commovit pondere bigam,

V. Tertia discussis tenebris Aurora levabat
Purpureas nubes: totiens mutavit habenas
Hesperus; atque ignara sibi contrarius astra
Mutato decepit equo, solemque reduxit
Phosphorus, et dulceis implevit lumine fraudes.
Hinc ubi rauca ciens turmas, Titane reverso;
Insonuit tuba, perque cavas vox edita valleis:
Tum cunctis arsere animi, vivusque per armos
Impetus, inque uno sescenti pectore Martes .

Castra locant, ubi putre solum scrobs arida laxat:
Aut si quod collis tergo pendente levati
Molle supercilium secreta cubilia praebet.
Stat succincta phalanx. habiles levioribus armis
Intra orbem. cataphracti alii dant agmina circum,
Induti squamas Allecum semesarum
(Armatura gravis, Siculisque excusa caminis)
Folliculis alii, vacuoque legumine velant,
Impediuntque pedes. alii vestigia figunt
Ut Lapithae Fauni que; et se iumenta lupatis
Circumagunt, equitesque et equos poppysmate mulcent.
Ocrea ducta fabis, bellis in cruribus haeret.
Calcar honos. alio stimulo non indiget altae
Laudis amans Sonipes, et qui se protinus ipsum
Cursurus fodicat. Mures bellantur honori.
Primorum assultu poplitum diffinditur aer.
In partem extremam moles erecta recumbit.
Hinn it ager: plaudunt acies, quatit ungula campum.
Dant gladios tepidis virgulta erepta favillis:
Lucidaque in clipeos sinuantur cornua fractae
Laternae, saevumque micant umbone rotundo.
Arx capitis munita riget. micat ardua cassis,
Cassae testa nucis. cristae vaga pluma columbae,
Et septem crines rapti de funere Felis.
Fundis pisa rotant Balearibus , horrida pisa:
Quam longas Macedo solitus vibrare saristas;
Tam parvas iaculantur acus; infectaque pingui
Lardo peila linunt, ut Thrax sua tela veneno.
Haec attrita nigras cogunt splendescere ad ollas!
Non nocitura minus, quam iactum ancile per auras,
Longaque taurinis excussa phalarica nervis.

Iamque adeo vexilla volant, lacerata vetustae
Stamina lodicis, zephyro crispata remisso;
Diversos errante sinus variantia tractu.
Fluctuat aeria Catus exporrectus in unda,
(Ludibrii genus!) et tuto per nubila saevit.
Ingreditur Mures vitam indignata voluptas.
Sic iuvenem, primus quem Martis anhelitus afflat,
Quadrupedem rapiunt incensi naribus ignes
In campos; unoque loco consistere nescit.
Nunc hos, nunc illos sublato corpore gyros
Arduus in scribit, crurumque volumina torquet
In numerum: laudat Domitor, cursusque negatos
Alitibus miratur equi: vix frena remisit,
Et iam transmissa fossa Pharsalica rura
Pervolat, aque tuba promissum flagitat hostem.

VI. Dux tanti deerat belli, qui pluribus unus
Imperium. ferret, Sociumque educeret enses.
Ambitio, nimis acre malum, blandita tyrannis,
Et plus quam civile nefas; dulcedine quanta
Irritas animos, quae non et pectora versas?
Dum Sceptrum sibi quisque rapit de plebe; coorta
Seditio scindit vulgus: furor omnibus idem
AEstuat, in mediis bacchantur iurgia castris.
Ac nisi Caelicolum Rex subvertisset iniqua
Consilia, ignotumque ducem prodire dedisset:
In sua conversum, putri manantia tabo,
Viscera strinxisset pubes Maurusia ferrum,
Ultra Cadmaeae nociturum crimina messis.
Artepibulus enim vetitis temerarius armis,
Contemptore Deum caeso Meridarpage , fasces
Spiciferos, trabeaeque nigrae speravit honorem,
Aggreditur, dubiumque ad iusti fata duelli
Provocat; ut Capaneus olim Alcidamanta Laconem .
Imperet hic, iugulum, Circo mea vota probante,
Alterius qui tanget acu, certamine victor.
Sit vulnus iudex. Magnus tamen Embasichytrus ,
Lichenor que, scelus sociis agitantibus obstant.
Servate has vires, et non nisi Rana tremendas
Sentiat: optati tristissima copia leti
Iam dabitur: tunc has iras satiare licebit.
Sic fati, avulsos hortantur iungere rostra.
Illi indignantes, multumque obliqua tuentes,
A Furiis alios scelerum servantur in usus.
Intonuit subito laevum. tunc omnibus aures
Arrectae: quem fata Ducem, quem destinet aether:
Quidve loqui praegnans dignetur fulmine nubes.

VII. Ecce Myocephalos inter sublimior unus
Virgatus fusco sagulo, plenusque cruentae
Felis odore recens maculoso ab Hylactore fusae
Prosilit, atque istaec: Cives, ego vestra capessam,
Si sinitis (neque enim nunc primum stringimus enses
Vulnificos) ego bella geram, ventoque secundo
Victrices upubas aquilarum more levabo.
Sperandi caussas sedato audite tumultu.
MAUSOLUS dicor; Coniunx ARIMISIA : Cares
Reximus innumeros, olim super aethere noti.
Postquam nos letum vita detrusit, uterque
Versus in hanc vestram, servato nomine, formam
Migramus: neque paenituit (Dis gratia) doni.
Ante, sacro patrii insignes diadematis auro;
Undanteis populi fluctu frenavimus urbes.
Et me saepe quidem iam tum vexata tributis
Omine non falso raptorem turba vocabat
Argutum: ac vestrae non degenerare cohorti,
Publica fama fuit, nocturnae conscia fraudis.
Ut taceam, quo me luxu tumulaverit uxor:
Quis mea non celebrat vates pendentia vivo
Marmore surgentis miracula Mausolei ?
Quis me laurigeris, dum mansit vita, trophaeis
Clarior, hostileis evulsit saepius alas?
Oceanum stravit tabulis, et monstra marina
Funibus implicui, nymphasque ad litora traxi.
A Puero vir eram. reliquorum bella sub AEmo
Sudata, ut ludum contempsi, et militis umbram.
Scivi artes: Thracum caestus, falcesque Geloni ,
Illyricos arcus: et magnae verbera fundae,
Discumque Oebalium , volvendaque turbine gesa
Audacis Galli. per tanta pericula si quid
Creditur exstanti, iuvat experientia Martis .
At vos in Ranas luctu suadente movetis.
Ardua res! haerent in aquis: uligine densa
Vallantur, clausosque lacus obsaepit arundo.
In tuto pugnant, propriique in margine regni.
Vestra peregrinis Bellona sedebit in arvis.
Et genus et proavos, stirpemque animumque fidemque
Prodigitis: caecum si non ductore perito
Tentatis tranare vadum. contermina ponto
Devergunt loca Glaucorum, vigilantibus apta
Insidiis. cedunt declives undique ripae,
Proturbantque gradus. quem vestrum aliquando lacuna
Saltem parva tulit. Sed nos cava robora silvis
Exscidimus quondam, et cuneis turbavimus aequor,
Totius AEoliae flabris ad vela vocatis.
Ingenteis potui contemnere navita phocas:
Et timeam in caeno recubantem Borborocoeten ?
Nimirum postquam bibimus de flumine Lethes ,
Tantarum nobis subiere oblivia rerum?
Haud ita me Divi oderunt, et adhuc mihi nondum
Excidit omnis homo: multumque his artubus Afri
Clausimus, et nostro est in pectore Punicus astus.
Aspicite hanc pellem, funusque informe, quod ausus
Tollere ego: (exuvias ostendit Felis inaneis.
Intremuere iterum, ac puduit tremuisse videri)
Cum fetore suo iam terram aurasque gravaret:
Sublatum miros rigidi thoracis in usus,
Quo tectum aspicitis, nostro desculpsimus ense.
Vestiat Herculeum nodato vellere corpus
Bellua Massylis e saltibus obvia clavae:
Stet victrix mea fama mihi. decernite tandem,
Quantum indignari deceat. quid in otia luctum
Solvimus, et dignas maribus male perdimus iras?
Viribus utendum est, quoties Occasio tempus
Suggerit: e manibus nescit dilapsa reverti.
Dum Ranae se fonte lavant, muscoque teguntur
Securae, nostrosque metus in litore rident.
Dum gliscunt proni magna ad discrimina sensus
Iusto odio, squalorque recens horrore iuvatur:
In morte et in arma Ducem descendere fas est.
Discite fortunam. letique invadite amorem.
Si qua est, in vestris haeret victoria nervis.

Assensere omnes. pedibusque choreumate moti.
Applausere omnes. Clypeo Mausolus in altum
(Quadra fuit) Sociorum humeris super ora levatus
AEthiopum , festisque crepat stridoribus aer.
Sic ultura scelus Paridis manus omnis Achivum,
Vindicta flammante viros, convenerat olim:
Iamque aderant magnis clipeatus montibus Aiax ,
Et gemini Atreidae , et nasus sapientis Ulyssei
Et barba Antilochi : sed dux quaesitus Achilles .
Hunc procul inventum submisit Deiodamia ,
Vastatorem Asiae, tanto gavisa marito.

VIII. Mittitur extemplo, qui bellum nuntiet hosti
Tyroglyphus (namque hic visus meruisse) ferocis
Musculus ingenii, magno satus Embasichytro .
Ille ubi Ranarum curvantia litora venit:
Portenti species, alboque simillima Muri!
Sive Explorator summa speculatus ab alga.
Viderit atratas acies: seu proditor emptam
Vendiderit mercede fidem: seu numine Divum
Rumorem belli vulgaverit ipsa Megaera :
Tyroglyphus Ranas omneis offendit in armis
Sollicita servare suas indagine ripas,
Obstupuit, seque et Mausolum , et castra perosus
Suppressit cum voce gradum. ut si forte viator
Hausturus fluvium, calcato gramine tectam
Serpentem premat; et pressam pede viderit ore
Linguam exsertantem, et fulgentia colla tumentem:
Attonitus cedit retro, mortique propinquum
Damnat iter. vultum exsanguem dementia versat.
Haud aliter pallens iraque metuque biformi
Iam relegebat iter. Sed enim stimulum addidit acrem
Artophagus comes indignans: monuitque timore
Expulso mandata novi deponere Regis.
Ille: quid haeretis riparum in margine viles
Abiectaeque animae? indictum bellum omnibus esto.

IX. Commovit se tota palus a sedibus imis,
Bisque refusarum colluxit sulcus aquarum.
Accipio, Regnator ait Physignathus , omen,
Bellandique modum. grates hoc ense rependam.
Et vero facile est certamine vincere Mures:
Qm nucibus ludunt, non sunt ad seria nati.
Arma mihi infertis. quianam? Psicharpaga leto
Demisi. quo teste nefas tam grande? natantem
Deieci de puppe mea quis nostra coegit
Marmora, et undantem temerare Palaemonis aulam?
Decepi tenerum. tamne alba in corpore nigro
Mens erat, ut liquidos speraret scindere fluctus?
Non genitus Nasamone leo, non ungula Pardi
Attentet; non Rhinoceros, natusque sepulcro
Cinnameo Phoenix: et nempe hoc Musculus ausit?
Quem parit ad risum facilis natura iocari.
Si nescis: stabilis sunt haec divortia Mundi
Distinctaeque vices. ex quo commercia rerum
Saturni triplex Heres partitus in assem,
Divisere sibi Fratres mare, Tartara , caelum,
Sorte cuique data: scelus est violare Caducum
Alterius. fixas accepit in aethere Stellas
Primus; et erranteis cohibet statione Planetas.
Neptuno famulantur aquae, dulcisque ministrat
Cymodoce Phorci que chorus. tenet infera Pluto ,
Dives nocte sua. mundum quatit ille sepultum.
At non aetherius saxo Deus elicit ulla.
Flumina; nec madido Nereus ferit astra tridente;
Imperiumve sibi Cereris Gener aequoris alti
Arrogat, angusti contentus limite regni.
Caetera, Sors eadem spatiis discriminat aequis.
Aligerae volucres persulcant aera penna.
Remige; Squamigeri pisces freta remige pinna,
Psittacus in ponto, mullus tabescat in aura.
Est genus amphibium quoddam terraque marique
Assuetum; unde etiam ludit terraque marique.
Nos sumus hoc: et quem viridi Crocodilon in ara
Frugibus ac Sistris veneratur tinnula Memphis .
At vapidi Mures, et noxia talpa colonis
Immerguntur humo penitus, latitantque cavernis,
Infernoque Iovi parent, et Felibus Orci .
Quis Deus haec docuit? genitor famosus Apollo .
Quisquis is est, crede auguriis. Oracula fibrae
Et nostrae spirant: veniens sententia Delphis
Haec in verba fluit Qui regna aliena lacessit,
Extremum discrimen amat, nescitque decore
Fortunam tractare suam sapientior odit.
Immodica, et votum non ultra extendit in Orbem.
Ne nostras igitur lymphas, neu litora radant
Terrigenae; neu sustineant sine folle natare.
Subtus habent Stygiis propiores manibus aedes,
Caecum, immane, ingens, plenum bubonibus antrum:
Si regnare volunt illa dominentur in aula.
Disrumpi potuit sarcasmis talibus ictus
Tyroglyphus moriens, pellemque exire nigrantem,
Ac nisi Parca cutem, naturae provida, denso
Stamine nevisset, nodosaque fila ligasset:
Disrumpendus erat. Pergit Physignathus ingens;
Sed quid ego indoctis haec inter proelia? vade
Legate, inque vicem Mausolo haec dicta reporta:
Advenio furere, et bellum bellare, quod optat.
Invideo tantum, quod me prius ille vocarit.
Sic fatus, capulum iunci quassavit acuti.
Insequitur strepitus Sociorum, et in arma ruentum
Clamor. aquae resonant, incisaque calcibus unda
Spumat, et impulsis subsultant classica ripis.
Qualiter ad diram Phoebei Amphionis Urbem,
Dum iubet Aonii sceptris Etheoclea regni
Cedere Tydides. vix hoc immugiit aulae:
Iam totae infesto fremuerunt murmure Thebae .

X. Egressi in turmas abeunt. Physignathus alto
Editus in solio, quod praebent vimina, censet.
Malvarum foliis muniti crura, orichalco
Betarum reliquum defendunt corpus: in usum
Scutorum aptatur contortis brassica nodis.
Altius erigitur iuncus. fit cochlea cassis.
Tunc sic Hypsiboas iussus procumbere Marti
Altisonans: quemque extremo Gradivus ab AEmo
Audiit, et iacta signum dedit eminus hasta,
Mavors Getici culmen subsidis ad Hebri ,
Et reficis fessos secto Diomede iugales:
Seu Rhodopen glaciandus amas, interque puellas
Peltigeras (sunt et nobis tua cognita furta)
Partiris spolia, aut crustas de Strymone trudis.
Adsis, et nostrae cupias sudare phalangi.
Auspiciis armare tuis immania vota
Poscimus, haud iniusta tamen: da sternere Mures.
Nam te saepe dolos meditantem nocte serena,
Ne notet obsessus, strepitu maiore iuvamus.
Da vires, da tela pater, bellumque secunda.
Talibus Hypsiboas Tubicen de more creatus.
Clamorem tollunt, quantum non Eurus ab ortu.
Non audita procul de nube tonitrua vincant,
Nec percussa freto rabidum latrante Malea .

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Balde · 11 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Batrachomyomachia (Balde) — Liber I. Caussa et origo belli.Batrachomyomachia (Balde) — Liber III. Iovis , divumque concilium. →

Expediente

Autor
Iacobus Balde
Título
Batrachomyomachia (Balde) — Liber II. Panoplia utriusque exercitus.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-batrachomyomachia-balde-liber-ii-panoplia-utrius--iacobus-balde-b0c630
Cita recomendada
Iacobus Balde, «Batrachomyomachia (Balde) — Liber II. Panoplia utriusque exercitus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-batrachomyomachia-balde-liber-ii-panoplia-utrius--iacobus-balde-b0c630.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.