CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFridegodus Benedictinus

Fridegodus Benedictinus · Medieval

Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XXII. Mare transmisso ad Fresones deportatus verbum Dei praedicat.

latín

His ita compertis rediit, laetoque negatas
Corde revisit oves, arentia pectora blandis
Paulatim reparat solamina dando loquelis.
Interea pernix obliquo littore celox [scapha]
Solvitur, aequoreos pertentatura meatus.
Quam circum monachi, dextra laevaque relicti,
Fausta patri pariter lacrymosis questibus orant.
Tunc inimica seges igni tradenda perenni,
Non contenta suae virus fudisse kakiae [malitiae,]
133.0996C| Legatos regi Francorum dirigit, atque
Oeconomum Domini praedati impune petivit.
Sed superi pietate ducis conamina falsa
Macario nullas quibant inferre ruinas.
Laetiferas vero scrobibus versute latentes
Decipulas sensit Winfridus praesul, eisdem
Perditus insidiis, tantum monogrammate lusus.
Praeterea flabris aliorsum prospere versis,
Freisonum laetis portum percepit in oris.
Gentiles stupuere nimis, sed summa mekotes ( sic )
Regem cum ducibus placatos reddidit omnes.
Categorans [praedicans] ergo divinum sperma popello,
Aperuit dulces in falsis rupibus amnes.
Tum pecudum fetura habilis, tum semen in arvis
133.0996D| Crevit, et exsultant sollemniter opiliones.
133.0997A| Post modicum multis tribuit baptisma salutis,
Et fundavit eas Wilbrordus quas habet arces,
Aequiparans tantum fidei fervore magistrum.

Sigue explorando

Por su autor
Fridegodus Benedictinus · 56 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XXI. Ermemburgae reginae impulsu Egifridus rex. Theodori consensu, Wilfridis dioecesim in tres partitur. Romam appellat Wilfridus. Insectantium poenas praedicit.Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XXIII. Frisonum regem in Wilfridum accendere nititur Ebroinus. →

Expediente

Autor
Fridegodus Benedictinus
Título
Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XXII. Mare transmisso ad Fresones deportatus verbum Dei praedicat.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-s-wilfridi-fridegodus-xxii-mare-transmisso--fridegodus-benedictinus-9085fc
Cita recomendada
Fridegodus Benedictinus, «Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XXII. Mare transmisso ad Fresones deportatus verbum Dei praedicat.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-s-wilfridi-fridegodus-xxii-mare-transmisso--fridegodus-benedictinus-9085fc.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.