CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Vita S. Mammae — Strabi praefatio.

latín

114.1047A|
Legistis, meminit vestra sagacitas,
Antiquos propriis carminibus viros
Horum subsidiis credere saepius,
Quorum facta stylo dona vel explicant;
Ut paucis valeas caetera discere,
Martem bella canens orat et Herculem:
Nymphas ruricolae Panaque praeferunt.
Extra haec sunt varia, vana sed omnia.
At nobis Dominus ore vocandus est
Laudandusque pio corde vel actibus,
Cujus pandit opus quisquis honoribus
Sanctorum celebrat nomina congruis:
Anshelme, invigila; chare precatibus
Vulfing, ne sileas poscere judicem;
114.1047B| Importunus ei, Lantwine, clamita,
Quem qui plus petiit, plus meruit boni.
Hos jam versiculos quos volo subdere,
Pro me continuis promite solibus
Donec perficiam quod modo poscitis,
Perfectis etiam sensibus arduum,
At multis egomet sordibus obsitus,
Sanctorum precibus, quos colo carmine
Donari veniam credo fideliter
Magnis et nimiis quas veho classibus.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita S. Mammae — Strabi hymnus in natalem sancti Mammae.

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Vita S. Mammae — Strabi praefatio.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-s-mammae-strabi-praefatio--walafridus-strabo-a9cdfb
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Vita S. Mammae — Strabi praefatio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-s-mammae-strabi-praefatio--walafridus-strabo-a9cdfb.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.