Laudem beati martyris
Ad Trinitatis gloriam
Sanctae canamus supplices
Quae dat coronam testibus.
Adversa mundi pertulit,
Calcavit ejus prospera.
114.1062B| Mammes Tonanti reddidit
Quod pro reis hic passus est.
Virtute, vita, moribus,
Sermone jucundissimus,
In charitatis gratia
Semper manens ditissimus.
Spernens opes cum casibus
Mundi, supernis institit.
Liber caducis exiit,
Nil ambiens ex infimis.
Mitis domans immitia
Illisque promens mystica,
Vivebat inter bestias
Quo cive gaudent angeli.
Adjutus armis spiritus
114.1062C| Vicit furores principum,
Saevi draconis conterens
Sacris caput conatibus.
Magni favor praeconii
Debetur isti martyri,
Cui Christus esset vivere,
Lucrum resolvi maximum.
Mansit fides in pectore
Spes mente felix, integra
His major illum charitas
Intus foris possederat.
Exsultet omnis supplicum
Coetus sereno gaudio,
Hujus patris suffragia
Pronis rogando cordibus.
114.1062D| Te martyr, ergo, quaesumus
Mammes, fave poscentibus
Sacro precatu protege,
Quos instruis certamine.
Impende curam dapsilis,
Aufer malum placabilis,
Confer boni solatia
Vitae parando praemia.
Sit Trinitati gloria,
Virtus, honor, per saecula
Quae nos beatis martyrum
Semper juvet suffragiis.
Amen.