Praesidis ira tamen tali nec vulnere plebis
Tacta capit requiem, verum ne evadere possit,
Induratur adhuc, Mammemque furore vocatum
Alloquitur prisco: Mammes, libamina divis
114.1059D| Aut devota dabis, poena aut moriere cruenta.
Respondet martyr: Miror te daemoniorum
Participem, tentare Dei post talia servum.
Nam Dominum cognosco meum, qui linquere memet
Nunquam, credo, volet; vos contra vindice flamma
Quos facit impietas Dominum scelerosa negare,
Quique deos colitis, ligni lapidisve metallo
Quos manus artificum vano compegit honore,
Damnabit, stringetque reos sententia mortis.
Praeses ut irato percepit talia sensu:
Noris, ait, nostro retineri jure leonem:
Saevior ille tuas discindet, frivole, carnes,
Si mea jussa animo ducas temnenda superbo.
Ne dubita, vinceris enim. Tum talia Mammes:
114.1060A| Quae facienda putas, tandem fecisse licebit,
Si modo quod memoras celeri compleveris actu.
Continuo stadium praeses petit, et jubet illum
Qui mirae virtutis erat, laxare leonem,
Quem dudum spatio jussit quaesisse dierum
Viginti, captumque sibi jam credidit esse
Vincendi auspicium. Mammes fera jussa vomentem
Increpat, et dictis miserum mordacibus urget:
Impie, vane, miser, maledicte, insane, profane,
Jussa patris Satanae sequeris, quae mente maligna
Sunt facienda tibi, temet vincemus et illum.
His dictis magno mittunt clamore leonem.
Protinus adveniens sanctum fera, ut alta tuentem
Dicentemque Deo laudes meditamine forti
Perspexit, pedibus supplex prostrata, beatas
114.1060B| Lambebat plantas, veniam pro crimine poscens.
Ut Scriptura refert, contra praecepta Tonantis
Consilium, ratio, sapientia, nulla voluntas
Praevaluisse potest; frustra tormenta paravit
Praeses, ubi Mammem Domini pia dextera texit.