CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Vita S. Mammae — Caput VII. Qualiter ipsos concursu agrestium territos de se si consolatus; in quo de nominis ejus diversitate.

latín

Ergo illis pariter prandentibus intrat agrestis
Turba catervatim, legeret dum dogmata sanctus
Verbi evangelici: turbantur nescia visu
Corda virum, supplex alius complectitur aram,
Ille sacris genibus Mammae timefactus inhaeret.
Attoniti terrore novo, summamque salutis
Jam dubio sub corde tenent; cernensque timentes,
Ne timeatis, ait, Mammetem cernitis, ecce
114.1051A| Quaeritis, hunc ipsum vos invenisse sciatis;
Confortate animos, nihil hic nisi mite videtis.
At mihi restat adhuc dubitatio nominis hujus:
Nam Mammas Mammae, et Mammes Mammetis habetur
Et Mammes Mammis scriptum liquere priores.
Sit quodcunque, tamen coelestis scriptio servat,
Quodcunque exprimimus sanctum signamus eumdem.
Si vis, sponte veni, si non, permitte reverti.
Pergite, ait, nil vestra timor jam pectora turbet,
Nam quocunque Dei me Spiritus egerit, ibo.
Continuo redeunt gaudentes atque timentes.
Quam facile Omnipotens hominum mutare repente
Corda potest, laudemque suis concedere sanctis.
Non modo ut hos homines timeant, sed cuncta creata.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita S. Mammae — Caput VI. Qua missos praesidis humanitate susceperit.Vita S. Mammae — Caput VIII. Quomodo, admonente Dei Spiritu, leonem, qui se sequeretur, vocaverit. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Vita S. Mammae — Caput VII. Qualiter ipsos concursu agrestium territos de se si consolatus; in quo de nominis ejus diversitate.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-s-mammae-caput-vii-qualiter-ipsos-concursu--walafridus-strabo-7b489b
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Vita S. Mammae — Caput VII. Qualiter ipsos concursu agrestium territos de se si consolatus; in quo de nominis ejus diversitate.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-s-mammae-caput-vii-qualiter-ipsos-concursu--walafridus-strabo-7b489b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.