CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo) — V. S. Leodegarius archidiaconus et abbas.

latín

Da, Deus, ut possim tantas proferre loquela
Virtutes, mea fecundis arentia donis
Corda riga, vatis ne tanta fluenta restringat
Haustus exiguus veniens de paupere lympha.
Accessere dies, aetas advolvitur annis
Bis denis, rapido jam jam remeante recursu.
114.1133D| Interea levita pias defertur ad aras;
Jura ministerii sacri tractanda replentur;
Continuo sancto spiramine crescere coepit.
Laudibus almificis cunctos jam fama respersit;
Emicat et subito populis dum lichinus ardens,
Mentibus ex multis depellens nocte tenebras.
Effectus levita pius, tum jussa facessit
Pontificis Pictavensis, qui culmina rexit
Ecclesiae sacrae; per plebem sic semina spargit,
Vers. 120.
114.1134A| Squallida rura means, spinis mundavit ademtis,
Messis ut esse queat Domini, ne gramina saeva
Urant culta pio cultro plantata novella.
Quae loca jure sibi vates commissa tenebat
Impiger, et celeri gressu super cuncta cucurrit;
Solatur moestos, curam quoque gessit egentum;
Erigit hic humiles imis, mersatque superbos:
Blanda piis prestare parat, sed et aspera pravis.
Omnibus ipse pater cupiens medicamine blanda,
Diruta restaurans melius, renovatque vetusta;
Quae neglecta prius, purgata sorde, nitescunt.
Ibat opima viri redolens jam fama per omnes;
Haec lampas furvis tenebris ne mersa tepescat,
Ignicomas jaculat flammas. Sed ad aetheris alta
Ipse etiam, meritis crescentibus, archiminister
Efficitur; populis fulget jam clara lucerna.
Sed dum forte pater quidam suprema tulisset,
Atque diem solitum clausisset sorte suprema,
Qui quondam tenuit fratrum rexitque catervam,
Ne deserta diu auxilio rectoris egeret
114.1134B| Ipsa cohors, melius monitis sed cresceret aucta,
Illius regimen, claro mandante magistro,
Suscepit levita pius: quam rexerat annis
Bis ternis caste, atque opibus ditavit opimis.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo) — IX. Praesul in suam civitatem cum rege revertitur vitaeque periculum obit.Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo) — V. Tot prodigia, ac praecipue in agro Pictaviensi, quot vix sermo explicare queat. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo) — V. S. Leodegarius archidiaconus et abbas.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-s-leodegarii-walafridus-strabo-v-s-leodegar--walafridus-strabo-23dfa8
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo) — V. S. Leodegarius archidiaconus et abbas.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-s-leodegarii-walafridus-strabo-v-s-leodegar--walafridus-strabo-23dfa8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.