CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo) — III. Oritur tres inter episcopos de sancto martyre levando disputatio.

latín

His ita transactis, virtus jam proditur alma
Martyris, et toto fragrabat fervida regno.
Utque focis cum thura calent, vel trita sinapis
Semina depromunt nitidum fragranter odorem,
Aut pilis gravidis herbae tunduntur olentes,
Et preciosa micant vasis unguenta cavatis;
Haud aliter rumore pio per quosque recurrens
Fama volat; populi miracula magna frequentant,
Aemula quae a multis celabat perfidia ante.
Interea regis magni defertur ad aures
Cunctorum vatum procerum quoque fama beata.
Occurrunt alacres certatim calle citato
Pontifices, clerus, monachi, majorque minorque:
114.1146C| Unanimis celebrat virtutes sexus uterque.
Clara salutiferi miracula martyris omnes
Laudibus astrigero jungunt trans nubila circlo.
Pontifices terni surgunt ex agmine tanto,
Vincianus et Ansoaldus et Ermanacharius,
Quorum quisque sui corpus decreverat esse
Juris, et e tumulo cupiunt auferre beatum:
« Ecce mei juris tellus tenet ossa sacrata,
Primus ait; requiem, hic dum sanctus astra petivit,
Ceperat, hic primum signis est proditus almis. »
« Talibus, alter ait, contendere desine verbis,
Frater; amata mihi manifestum est carne propinquum
Hunc fore; hunc aluit parochia quam rego praesul;
Hinc oriundus erat, sumsit primordia vitae:
Quare, jure mihi martyr conceditur almus. »
Tertius, his dictis, vatem compescit utrumque:
« Talibus adstantem verbis onerare catervam
Jam sinite, et potius tandem mea dicta tenete.
114.1146D| Quam praesul tenuit sedem, quam dogmate sacro
Instruxit felix, hanc sacrent membra beata,
Haec decet alterius sedis quo in sorte quiescat. »
Conticuere omnes, digitis simul ora premebant.
His dictis, melioris opem nanciscier optant
Consilii: statuunt precibus jejunia jungi.
His pariter certant summum pulsare Tonantem,
Cujus hunc meritis potius concedere vellet.
Totus namque dies hymnis extenditur almis,
Pervigili excubiis cura nox ipsa tenetur.
Post, ventura dies sacram cui tradere palmam
Depulsis, vellet tenebris, aurora rubebat:
Interea, et Phoebus rutilo surrexit ab ortu.
Pontifices aras ornant missasque celebrant,
Intentum populum sacro libamine pascunt,
Vers. 943.
114.1147A| Inque tribus cartis et nomina scripta tenentur,
Quaeque sui vatis specialis epistola gestat
Nomen, et altaris medio sub tegmine tecta
Servantur. Sacris missis jam rite peractis,
Ignaro pariter solum jussere ministro
Pandere, quam meritis voluisset prendere cartam:
Cujuscumque Deus; citius qui jussa peregit.
Declarat prima Ansoaldum reddita luci
Pagina, ditatum tali mansisse talento.
Vocibus hunc cuncti dignum testantur honore
Tam caro, fuerat qui munera nactus;
Huic palmam laeti pariter dextramque dedere:
Indubii tandem litis retinacula linquunt.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo) — II. Ebroino nuntiantur miracula, ejusque invidia ac mors inopina referuntur.Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo) — III. S. Leodegarii laus, ac pia vatis adprecatio. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo) — III. Oritur tres inter episcopos de sancto martyre levando disputatio.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-s-leodegarii-walafridus-strabo-iii-oritur-t--walafridus-strabo-872649
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo) — III. Oritur tres inter episcopos de sancto martyre levando disputatio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-s-leodegarii-walafridus-strabo-iii-oritur-t--walafridus-strabo-872649.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.