CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBeda

Beda · Medieval

Vita metrica S. Cuthberti — Caput XI. Quomodo, iter faciens, aquila ministra, viaticum et percepturum se esse praedixerit et perceperit.

latín

Inde sacerdotis meritoque graduque potitus
Tendebat populos vitae renovare fluentis.
Forte viae comiti, sed praescius ipse futuri,
Fare sodalis, ait, quo fercula sumere mens sit?
Haec et ego, dixit, dubio sub pectore mecum;
Prandia non tulimus vasis, domus hospita non est,
(0582B)Jejuni fessique itiner complere nequimus.
Respondit senior: Domino si fidere discas,
Providet ille dapes, vatem qui pascere corvos
Jussit. Jam aspectas aquilam vaga flabra secantem?
Nos valet hac etiam Omnipotens satiare ministra.
Dumque iter inceptum peragunt, venere sub amnem,
Et volucrem rubro quae celsa sub axe volarat
Marmoris in ripa residere tuentur. At altus,
Cernis, ait vatis, nostram super aequora servam?
Curre rogo, et Dominus misit quae munera defer.
Attulit at piscem; medium secat, atque ministrae
Parte famem pellit, firmant sua pectora parte.
Utque viam superant jussis lymphisque salutis
Pandit iter populis, coeli per regna vocandis.

Sigue explorando

Por su autor
Beda · 94 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita metrica S. Cuthberti — Caput X. Quomodo nautis tempestate praeclusis serenum mare ad certum diem praedixerit, et orando cibos impetraverit.Vita metrica S. Cuthberti — Caput XII. Quomodo praedicans populis phantasti, cum subito ignem diaboli et praeviderit venturum, et venientem exstinxerit. →

Expediente

Autor
Beda
Título
Vita metrica S. Cuthberti — Caput XI. Quomodo, iter faciens, aquila ministra, viaticum et percepturum se esse praedixerit et perceperit.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-metrica-s-cuthberti-caput-xi-quomodo-iter-f--beda-1700d1
Cita recomendada
Beda, «Vita metrica S. Cuthberti — Caput XI. Quomodo, iter faciens, aquila ministra, viaticum et percepturum se esse praedixerit et perceperit.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-metrica-s-cuthberti-caput-xi-quomodo-iter-f--beda-1700d1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.