(0415D)Haec ubi facta at sunt, instat prudenter ubique
Sedulus addiscens communis gaudia vitae
Eigil, subjectis sacro connexus amore,
Fratrum consilio, parvam qua corpora fratrum
Hinc defuncta jacent devote namque rotundam
Condidit ecclesiam, latitans qua pervia crypta
Sub tellure latet, una quae rite columna
Incipit, ac supra octonis subrecta columnis,
Praepulchre in summo lapide concluditur uno.
Hoc opus hoc etenim divino munere docti
Pastor, et ipse simul infantum doctor honestus
Cum sociis jaciunt alto sinuamine mentis,
(0416A)Nescio quid magni fingentes arte fecunda,
Quod tamen ipse reor, salva menteque fideque,
Istius Ecclesiae et Christi praeferre figuram.
Templum quippe Dei sanctum est, quod Paulus [aperte
Christicolas esse Christi vas personat ipse.
Cujus tecturae princeps et conditor astat
Arbiter ipse Deus, fundamentumque, columna
Inconcussa manens semper virtute perenni.
Qua fidei merito nunc hic plebs advena Christo
Subrigitur, templumque Deo conglescitin almum
Quod vero in summo lapide concluditur uno,
Edocet ipse monens, intenta mente rogandum
Egregius doctor, ut qui virtute potenti in
Nobis coepit opus placitum, dignetur in altum
(0416B)Perficere Jesu, donec manifesta micando,
Ac famosa dies Christi procedat in orbem.
Octonae interius stantes hincque inde columnae,
Totque beatitudinibus aptantur, ut apte
Quique quater bina haec complentes dicta Tonantis,
In hac aede Dei fulcra mereantur haberi.
Circulus ecclesiae qui nullo fine rotundus
Clauditur, interius complectens commoda vitae,
Spem quoque vitae perpetuae regnumque perenne, ac
Praemia mansura post hanc signare videtur,
Vitam quis justi merito vittantur in aevum.