Hic homo coepit adhinc magno pietatis amore
Ecclesiae mundare loca, pavimenta refundi
Constituit, quadrata locans altaria circum.
Fixerat in summo petris contecta politis
(0411B)Arcubus idem Racholfodictante magistro.
Et monacho, fratrumque simul sine felle ministro.
Cujus te meminisse rogo, cunctosque legentes,
Hoc opus ut Domini pietas requietis honorem
Ipsius animae tribuat, lacemque perennem
Conferat. Ut dixi, hoc ipso dictante magistro,
Et monacho, fratrumque simul sine felle ministro.
Arcubus atque interpositis hinc inde columnis
Binas magnifice erexit pulchro ordine cryptas.
Quarum prima quidem spectans intendit Eoum.
Ternis luminibus Oriens, ubi lucis ab axe
Signifero pluvia tempestateque sonora
Disjecta primum radios sol aureus orbi
Terrigeno spargit; unam quae continet aram
Interius comptam, sanctorum rite patronum
Relliquiis, quos inferius subnectere mens est.
(0411C)Nec minus hoc speleum capitis in vertice gestat
Altare, sanctus quod jam sub tempore prisco
Consecrat ipse suo Bonifacius Omnipotenti,
Quae super addita sunt, alii sacranda relinquens.
Ast aliud quoque nobiliter, ubi martyr adest nunc
In parte occidua constructum cernitur antrum
Multum dives ope, interius spoliisque piorum,
Ternis prospiciens fixis post terga fenestris.
Obscuratus hinc atque hinc clausisque duobus
Solis ad occasum, qua Phoebus more recepto
Mergitur in solitum vergens lux aurea callem,
Lustrandoque rotat iterum tollendus in ortum.
Hoc summo in capite, duris prae viribus aram
Fortiter insistens pedibus nam sustinet, in qua
Christi martyris eximii nunc membra locata
(0411D)Cum sociis quoque sacra manent sine fine beatis.