CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCandidus Fuldensis

Candidus Fuldensis · Medieval

Vita metrica (Candidus Fuldensis) — Cap. XIX. De crastina dedicatione et reliqua.

latín

Crastina cumque dies fuscas dimoverat alas
Noctis, et umbrifera nebula concederat arvis,
Evolat hospitio solis jam luce retecta,
Cum sociis jussus Humberet chorepiscopus antra ad
Ecclesiae sacranda duo, quae luce reliquit
Hesterna praesul. Primum quod spectat Eoum,
Pontificis vice, rigido conspectus in ostro,
Aggreditur speleum saltim: quo nempe sacrato
Uno cum titulo, simili mox ordine sacrat
Solis ad occasum spectans, quod respicit antrum.
Excipiuntur enim infecta hinc altaria bina.
(0415B)Unum qua Martyr media testudine templi
Ante fuit, aliud qua Styrmi corpore quiescit
Ac digna Liobgid pausans Bonifacio [ Forte, Bonifacia] [neptis,
Sola jacet busto mulierum sorte sepulta.
Quae rediens uno Jacobi simul atque Philippi
Cum titulo praesul venturo dedicat anno.
Ut liceat dictis summam comprendere paucis,
Hanc aulam Haistolf praesul Moguntia censis
Ecclesiae Christi primaevis miles ab annis,
Cum magno studio ac magno pietatis amore,
Insuper et magno sanctorum sacrat honore,
Ordine praedicto complens promissa petenti.

Sigue explorando

Por su autor
Candidus Fuldensis · 26 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita metrica (Candidus Fuldensis) — Cap. XIV. Revertitur per Moguntiam Pater Eigil.Vita metrica (Candidus Fuldensis) — Cap. XV. Infecta basilicae opera peraguntur. →

Expediente

Autor
Candidus Fuldensis
Título
Vita metrica (Candidus Fuldensis) — Cap. XIX. De crastina dedicatione et reliqua.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-metrica-candidus-fuldensis-cap-xix-de-crast--candidus-fuldensis-dff591
Cita recomendada
Candidus Fuldensis, «Vita metrica (Candidus Fuldensis) — Cap. XIX. De crastina dedicatione et reliqua.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-metrica-candidus-fuldensis-cap-xix-de-crast--candidus-fuldensis-dff591.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.