CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCandidus Fuldensis

Candidus Fuldensis · Medieval

Vita metrica (Candidus Fuldensis) — Cap. XIII. Confirmatio regis et instructio ejusdem.

latín

Ecce senex iste hic praesens, quem poscitis astat.
(0408D)Hunc habetote Patrem, hunc fratres servate paren[tem.
Tuque tuos addisce, Pater, servare minores
Omni cum studio, inque vicem pia foedera solers
Jungere semper ama; retro de pace ruentes
Corripe, ne pereant, suavi reducique salubri
Ad pacem repedare doce. Discretus in omni
Re quoque causidicus sunto: quod condita norma
Communis doceat intento corde teneto.
Ecce ibi repperies fixum quid pastor ovilis
Praevius, atque tener quid dehinc post terga sequens [grex
Exsequitur operis, pariter qui pastus obesis
Lanigeris prosit teneris, qui congruat agnis.
Nec minus ordine composito scrutator avarus
(0409A)Quae aegris debilibus maneat, quae cura fovendis.
Hanc Benedictus ovans sacro spiramine plenus
Legem Constituit, monachorum rite magister,
Servandumque suis secum mandarat alumnis.
Hanc tibi nunc committo equidem, tu percipe nor[mam.
Atque in ea totum, o pastor, sub foedere firmo
Coenobium Fuldense, bona exhinc omnia circum
Quaeque loca ipsius jam decernoque tuenda.
Haec ait, et fratrum precibus rex inclytus almis
Expetitis, in pace simul dimisit abire.

Sigue explorando

Por su autor
Candidus Fuldensis · 26 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita metrica (Candidus Fuldensis) — Cap. XII. Itur ad regem super abbatis confirmatione.Vita metrica (Candidus Fuldensis) — Cap. XIV. Revertitur per Moguntiam Pater Eigil. →

Expediente

Autor
Candidus Fuldensis
Título
Vita metrica (Candidus Fuldensis) — Cap. XIII. Confirmatio regis et instructio ejusdem.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-metrica-candidus-fuldensis-cap-xiii-confirm--candidus-fuldensis-1392ce
Cita recomendada
Candidus Fuldensis, «Vita metrica (Candidus Fuldensis) — Cap. XIII. Confirmatio regis et instructio ejusdem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-metrica-candidus-fuldensis-cap-xiii-confirm--candidus-fuldensis-1392ce.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.