Multa quidem veniunt meritis non debita nostris
114.1097B| Quae probitate sua nos hilarare queant.
Pauca sinisterius torquent tamen obvia flatum
Queis aliquot vobis me reticente patent.
Non horum extremum est, quod nullis jussio memet
Vestra ligat causis in quod adesse datur.
Non faciem video, non haurio verba, sed inter
Spem dubito atque metum, displiceam an placeam?
Conscia corda tamen fidei, votique fidelis
Non desperare me meliora docent.
Sufficiat praefixa fides, orabo quod ipse
Hactenus orabam, quaeque petenda reor.
Vita, praesidio, pace et solamine Christi,
Vos vestrosque simul tempus in omne frui.
Proxima sanctorum quod nos per festa dierum
Plenius acturos credimus et volumus.