Chare venis subito, subito quoque chare recedis,
Audio non video, video tamen intus, et intus
Amplector fugientem et corpore non pietate.
Certus enim ut fueram, semper, eroque foveri
Corde tuo me, corde meo te. Nec mihi tempus
Suadeat ullum, aliud tibi, nec persuadeat ullum
Visere si poteris, sat erit, si videro gratum,
Sin alias, rescribe aliquid, tua tristia novi
Atque dolens recolo, dolor est possessio mundi,
Quaeque serena putas, magis haec in nubila tristes
114.1099C| Et tenebras fugiunt, volucri qui pendet in orbe
Nunc scandit, nunc descendit, rota sic trahit orbis.