Omnia qui solus rerum secreta tuetur,
Praemia qui fidei devotis mentibus offert,
114.1095D| Illius arbitrio factum, nutuque fatebor
Ut qui corde humili vobis fidissimus esse,
Jam pridem statui, tandem quo nescio casu,
Servitio attrahere vestro, prolisque beatae,
Quam vestris regnique simul profectibus hujus,
Alma Dei pietas concessit surgere magni,
Vos vestrosque Dei semper miserata potestas
Protegat, exaltet, firmet, regat, armet, adornet
Augustae haec humilis mittit munuscula Strabus
Pignora multorum domino transmissa sequestro
Pacis amatrix, lucis amica, quae bona cuncta,
Mente tueris, haec mea clemens, percipe scripta.