Ex quo percipiens vestrae praeconia famae
Et crebra et vera, hanc ratione bibi.
Obscuris licet ingenio, natalibus atque,
Congaudere animo, laudibus his studui.
Egimus hoc, agimus nunc ipsum, semper agemus,
Dum vitalis alet pectora nostra calor.
Quidquid enim possum facto, prece, corde, fideque
Hoc totum vestro mancipo servitio
Et si non fuerit vacuum, praesentia quo me
114.1100D| Vestra hilaret, mente vos tamen intueor.
Vilibus experiar dictis, liceatne volenti
Hinc mihi plura sacris credere dicta volis.
Nam data si fuerit tandem fiducia fandi
Vos penes haud apto tempore mutus ero.
Nobilitatis apex, hominum pater unus et una
Pauperibus proceres conditione ligans
Virtutem, vitam, pacemque in saecula vestram
Amplificet, firmet, multiplicet, foveat.