CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Versus in Aquisgrani palatio editi — Ad Carolum juvenem.

latín

Natus et egregie, et cultu nutritus herili,
Disce quid auctori retribuas Domino.
Justitiae virtus primis adolescat ab annis,
Tecumque hoc sana mente senescat opus
De pietate patris potius, quam stemmate regni
114.1097D| Degenerare ulla conditione time.
Si recolamus avos atavosque et magna priorum
Nomina, tum solum proderit haec series.
Si sacra nobilitas pulchro spectamine morum
Fulgeat exclusis inscitiae nebulis.
Gaudeat ergo sequax famulorum turba tuorum
Quos tantae reficit indolis auspicium.
Nam nihil est quod adhuc felicibus avocet annis,
Omnia quaeque geris, spem faciunt animis.
Forma decore nitens, animusque capacior aevo,
Et quod praecipuum est, zelus amorque Dei.
114.1098A| Incipe quod tandem maturior expleat aetas
Quod primo imbiberint vasa, diu sapiunt.
Majestas tibi cuncta Dei det prospera semper
Et vitae aeternae dulcia dona ferat.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Versus in Aquisgrani palatio editi — Ad Bodonem hypodiaconum.Versus in Aquisgrani palatio editi — Ad Conradum comitem. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Versus in Aquisgrani palatio editi — Ad Carolum juvenem.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-versus-in-aquisgrani-palatio-editi-ad-carolum-ju--walafridus-strabo-b9d4eb
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Versus in Aquisgrani palatio editi — Ad Carolum juvenem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-versus-in-aquisgrani-palatio-editi-ad-carolum-ju--walafridus-strabo-b9d4eb.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.