CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Versus ad Bertichramnum — II. Ad eumdem de opusculis suis (ejus ).

latín

Ardua suscepi missis epigrammata chartis,
(0388B)Atque cothurnato verba rotata Sapho.
Percurrens tumido spumantia carmina versu,
Credidi in undoso me dare vela freto.
Plana procellosos ructavit pagina fluctus,
Et velut Oceanus ( Oceanas ) fonte refudit aquas.
Vix modo tam nitido pomposa poemata cultu,
Audit Trajano Roma verenda foro.
Quid si tale decus recitasset in aure senatus?
Stravissent blandis aurea fila tuis.
Per loca, per populos, per compita cuncta videres
Currere versiculos, plebe favente, tuos.
Sed tamen in vestro quaedam sermone notavi,
Carmine de veteri furta novella loqui.
Ex quibus in paucis superaddita syllaba fregit,
Ex pede laesa suo musica clauda jacet.
(0388C)Nunc, venerande Pater, prece, voto, voce saluto,
Commendans animum supplice corde meum.
Sit tua vita diu, cujus modulante camaena,
Cogimur optatis reddere verba jocis.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Versus ad Bertichramnum — I. Ad Bertichramnum episcopum, cum elevaretur in currum.Versus (Venantius) — * * * →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Versus ad Bertichramnum — II. Ad eumdem de opusculis suis (ejus ).
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-versus-ad-bertichramnum-ii-ad-eumdem-de-opusculi--venantius-fortunatus-77b589
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Versus ad Bertichramnum — II. Ad eumdem de opusculis suis (ejus ).», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-versus-ad-bertichramnum-ii-ad-eumdem-de-opusculi--venantius-fortunatus-77b589.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.