121.0579D|
Celsi cuncta parans, conditor aetheris,
Orbis principium, luminis editor
121.0580D| Iuventorque, boni fons sine termino.
Audi quod precor et supplico servulus,
Plebis tu caput et gloria candidae,
121.0581A| Albis fulgida praetextaque vestibus
Agnum quae sequitur; lotaque sanguine
De cunctis placet empta et data gentibus.
Hanc terris colit, et praedicat omnibus
Votis accumulans optima gaudia
Concors Ecclesia, et mox modulantium
Festivo sociat carmina coetui.
Haec nunc curriculis vota sub annuis,
Per quos emineant et redeant dies,
Exponam breviter credita carmine,
Comprendens acies bellaque fortium,
Quorum, Christe Deus, pro meritis mihi
Cunctorum veniam hic annue criminum.
Servo confer opem, missaque desuper
Caecum de tenebris jam revocet manus,
121.0581B| Rector; nempe tuo nulla renititur,
Nulla est imperio dura potentia:
Armis tu poteris vincere fortibus,
Fallens ne Zabuli vincat iniquitas,
Tandem sic satis ad tartara per scelus
Cunctum perque nefas, perque probra omnia,
Casu flebiliter tendere pessimo;
Oblectetque tuis vivere legibus.
Felix coelicolis permanet in quibus
Regem praesidiis vita perennibus,
Summum quando piis tu resides bonum,
Explet quos jugiter te sitiens amor.
Spei nil superest, ad veniam mihi,
Vitae nec potior suppetiis, nisi
Pressum tu releves, aeger et anxius
121.0581C| Succumbensque ruam mortis ad infima.
Munus nunc operis permodici tamen
Sanctorum in numero de populo tibi,
Rector, quodque tuo profero nomini,
Gratum de sterili sit rogo carmine.
Hymnum personet hic mens humilis tibi,
Devotusque canat te modulans homo,
Unum cui jugiter cum Patre gloriam
Agmen praedicat in saecula lucidum.