Vera sume librum fide sacratum,
Sincera hunc reserans legensque mente,
Scribendum tibi, quem pio rogatu
Hortatuque jubes, amice dulcis.
Hoc nam gratificum libro videbis
Digestum breviter tibi sciendi
Questum cum replicans volensque munus,
De jusso inspicies labore tandem.
Quondam Hieronymus sacer quietum
Vitae deseruit statum modumque,
Aggressus veteris novaeque legis
121.0583B| Romano eloquio probare libros.
Augustine, tuum perennis aevi
Nomen, fama gerit, Pater, per orbem,
Qui Christi Ecclesiam doces, et omne
Errorum perimis, fugasque vulgus.
Sic martyr quoque Cypriane Christum
Doctrina, atque pio cruore clamas.
Ore et Hilarius micat beato:
Scriptis Ambrosius manet, atque magnis
Pollet Gregorius, nitetque laude
Dictorum. Volitat Juvencus, illi
Conjunctis spatiis Arator haeret,
Prudentique Deum canendo vivis.
Multos sic memorans honor revolvit
Scriptis qui propriis manent librisque,
121.0583C| Gaudens quos legit et frequentat orbis,
Quamvis morte obita hinc abisse cernat.
Nobis exiguum subest loquendi, et
Scribendi ingenium; negat priorum
Nos aequare locum, vicemque vatum
Exilis copiae loquacis usus.
Aggressi tamen hic novum piumque
Carmen proferimus Deo, tibique
Hoc qui mente pia rogas, amice,
Tu nostro petimus fave labori.