CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Symphonia harmoniae caelestium revelationum — Ymni de spiritu sancto.

latín

1a.O ignis spiritus paracliti,
vita vite omnis creature,
sanctus es vivificando formas.

1b.Sanctus es ungendo
periculose fractos,
sanctus es tergendo
fetida vulnera.

2a.O spiraculum sanctitatis,
o ignis caritatis,
o dulcis gustus in pectoribus
et infusio cordium in bono odore virtutum.

2b.O fons purissime,
in quo consideratur,
quod deus alienos colligit
et perditos requirit.

3a.O lorica vite
et spes compaginis membrorum omnium
et o cingulum honestatis,
salva beatos.

3b.Custodi eos, qui carcerati sunt
ab inimico,
et solve ligatos,
quos divina vis salvare vult.

4a.O iter fortissimum,
quod penetravit omnia
in altissimis et in terrenis
et in omnibus abyssis,
tu omnes componis et colligis.

4b.De te nubes fluunt, ether volat,
lapides humorem habent,
aque rivulos educunt
et terra viriditatem sudat.

5a.Tu etiam semper educis doctos,
per inspirationem sapientie
letificatos.

5b.Unde laus tibi sit,
qui es sonus laudis
et gaudium vite,
spes et honor fortissimus,
dans premia lucis.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Symphonia harmoniae caelestium revelationum — Ymni de sanctis.

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Symphonia harmoniae caelestium revelationum — Ymni de spiritu sancto.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-ymni--hildegardis-bingensis-709f6d
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Symphonia harmoniae caelestium revelationum — Ymni de spiritu sancto.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-ymni--hildegardis-bingensis-709f6d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.