1a. Mathias, sanctus per electionem,
vir preliator per victoriam,
ante sanguinem agni electionem non habuit,
sed tardus in scientia fuit
quasi homo,
qui perfecte non vigilat.
1b. Donum dei
illum excitavit,
unde ipse pre gaudio
sicut gygas
in viribus suis surrexit,
quia deus illum previdit
sicut hominem,
quem de limo formavit,
cum primus angelus cecidit,
qui deum negavit.
2a. Homo, qui electionem vidit,
ve, ve, cecidit.
Boves et arietes habuit,
sed faciem suam ab eis
retrorsum duxit
et illos dimisit.
2b. Unde foveam carbonum invasit,
et desideria sua osculatus
in studio suo,
illa sicut Olimpum
erexit.
3a. Tunc Mathias per electionem divinitatis
sicut gygas surrexit,
quia deus illum posuit
in locum,
quem perditus homo noluit.
O mirabile miraculum,
quod sic in illo
resplenduit.
3b. Deus enim ipsum previdit
in miraculis suis,
cum nondum haberet meritum operationis,
sed misterium dei
in illo gaudium habuit,
quod idem per institutionem suam non habebat.
4a. O gaudium gaudiorum,
quod deus sic operatur,
cum nescienti homini gratiam suam impendit,
ita quod parvulus nescit,
ubi magnus volat,
cuius als deus
parvulo tribuit.
4b. Deus enim gustum in illo habet,
qui seipsum nescit,
quia vox eius
ad deum clamat,
sicut Mathias fecit, qui dixit:
O deus, deus meus, qui me creasti,
omnia opera mea tua sunt.
5. unc ergo gaudeat omnis ecclesia
in Mathia,
quem deus
in foramine columbe
sic elegit.
Amen.