CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Symphonia harmoniae caelestium revelationum — XLII. Favus distillans De undecim milibus virginibus

latín

Responsum:
Favus distillans
Ursula virgo fuit,
que agnum dei amplecti
desideravit,
mel et lac sub lingua eius.

Quia pomiferum hortum
et flores florum
in turba virginum
ad se collegit.

Versus:
Unde in nobilissima aurora
gaude, filia Syon.

Quia pomiferum hortum
et flores florum
in turba virginum
ad se collegit.

Gloria patri et filio
et spiritui sancto.

Quia pomiferum hortum
et flores florum
in turba virginum
ad se collegit.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Symphonia harmoniae caelestium revelationum — XLI. O nobilissima viriditas Item de virginibusSymphonia harmoniae caelestium revelationum — XLIII. Spiritui sancto <De undecim milibus virginibus> →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Symphonia harmoniae caelestium revelationum — XLII. Favus distillans De undecim milibus virginibus
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-xlii--hildegardis-bingensis-59d240
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Symphonia harmoniae caelestium revelationum — XLII. Favus distillans De undecim milibus virginibus», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-xlii--hildegardis-bingensis-59d240.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.