CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXIV. O ecclesia De undecim milibus virginibus

latín

1. O ecclesia,
oculi tui similes saphyro sunt,
et aures tue monti Bethel,
et nasus tuus est sicut mons mirre et thuris,
et os tuum quasi sonus aquarum multarum.

2. In visione vere fidei
Ursula filium dei amavit
et virum cum hoc seculo reliquit
et in solem aspexit
atque pulcherrimum iuvenem
vocavit dicens:

3. In multo desiderio
desideravi ad te venire
et in celestibus nuptiis
tecum sedere
per alienam viam ad te currens
velut nubes,
que in purissimo aere
currit similis saphiro.

4. Et postquam Ursula sic dixerat,
rumor iste per omnes populos exiit.

5. Et dixerunt:
Innocentia puellaris ignorantie
nescit, quid dicit.

6. Et ceperunt ludere cum illa
in magna symphonia,
usque dum ignea sarcina super eam cecidit.

7. Unde omnes cognoscebant,
quia contemptus mundi est
sicut mons Bethel.

8. Et cognoverunt etiam
suavissimum odorem mirre et thuris,
quoniam contemptus mundi super omnia ascendit.

9. Tunc diabolus membra sua invasit,
que nobilissimos mores
in corporibus istis occiderunt.

10. Et hoc in alta voce
omnia elementa audierunt
et ante thronum dei
dixerunt:

11. Wach, rubicundus sanguis innocentis agni
in desponsatione sua effusus est.

12
Hoc audiant omnes celi
et in summa symphonia
laudent agnum dei,
quia guttur serpentis antiqui
in istis margaritis
materie verbi dei
suffocatum est.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXIII. O Ierusalem De sancto RupertoSymphonia harmoniae caelestium revelationum — LXIX. Laus trinitati →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXIV. O ecclesia De undecim milibus virginibus
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lxiv--hildegardis-bingensis-921c00
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXIV. O ecclesia De undecim milibus virginibus», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lxiv--hildegardis-bingensis-921c00.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.