CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXIII. O Ierusalem De sancto Ruperto

latín

1a. O Ierusalem, aurea civitas,
ornata regis purpura.

1b. O edificatio summe bonitatis,
que es lux numquam obscurata.

1c. Tu enim es ornata
in aurora et in calore solis.

2a. O beata purericia,
que rutilas in aurora,
et o laudabilis adolescentia,
que ardes in sole.

2b. Nam tu, o nobilis Ruperte,
in his sicut gemma fulsisti.
Unde non potes abscondi stultis hominibus,
sicut nec mons valli celatur.

3a. Fenestre tue, Ierusalem,
cum topazio et saphiro
specialiter sunt decorate.

3b. In quibus dum fulges, o Ruperte,
non potes abscondi tepidis moribus,
sicut nec mons valli,
coronatus rosis, liliis et purpura
in vera ostensione.

4a. O tener flos campi
et o dulcis viriditas pomi
et o sarcina sine medulla,
que non flectit pectora in crimina.

4b. O vas nobile,
quod non est pollutum
nec devoratum
in saltatione antique spelunce
et quod non est maceratum
in vulneribus antiqui perditoris.

5. In te symphonizat spiritus sanctus,
quia angelicis choris associaris
et quoniam in filio dei ornaris,
cum nullam maculam habes.

6. Quod vas decorum tu es,
o Ruperte,
qui in puericia et in adolescentia tua
ad deum anhelasti in timore dei
et in amplexione caritatis
et in suavissimo odore
bonorum operum.

7. O Ierusalem,
fundamentum tuum positum est
cum torrentibus lapidibus,
quod est cum publicanis
et peccatoribus,
qui perdite oves erant.
Sed per filium dei invente
ad te cucurrerunt
et in te positi sunt.

8. Deinde muri tui
fulminant vivis lapidibus,
qui per summum studium bone voluntatis
quasi nubes in celo volaverunt.

9. Et ita turres tue,
o Ierusalem,
rutilant et candent per ruborem
et per candorem sanctorum
et per omnia ornamenta dei,
que tibi non desunt, o Ierusalem.

10. Unde vos, o ornati
et o coronati,
qui habitatis in Ierusalem,
et o tu, Ruperte,
qui es socius eorum
in hac habitatione,
succurrite nobis famulantibus
et in exilio laborantibus.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXII. Columba aspexit Sequentia de sancto MaximinoSymphonia harmoniae caelestium revelationum — LXIV. O ecclesia De undecim milibus virginibus →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXIII. O Ierusalem De sancto Ruperto
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lxii--hildegardis-bingensis-7fe96b
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXIII. O Ierusalem De sancto Ruperto», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lxii--hildegardis-bingensis-7fe96b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.