CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LII. O ignee spiritus Ymnus de spiritu sancto

latín

1.O ignee spiritus,
laus tibi sit,
qui in timpanis et citharis
operaris.

2.Mentes hominum de te flagrant,
et tabernacula animarum eorum
vires ipsarum continent.

3.Inde voluntas ascendit
et gustum anime tribuit,
et eius lucerna est desiderium.

4.Intellectus te in dulcissimo sono advocat
ac edificia tibi
cum racionalitate parat,
que in aureis operibus sudat.

5.Tu autem semper gladium
habes illud abscindere,
quod noxiale pomum
per nigerrimum homicidium profert.

6.Quando nebula voluntatem
et desideria tegit,
in quibus anima volat
et undique circuit.

7.Sed mens est ligatura
voluntatis
et desiderii.

8.Cum vero animus se ita erigit,
quod requirit pupillam mali videre
et maxillam nequicie,
tu eum citius in igne comburis,
cum volueris.

9.Sed et cum racionalitas
se per mala opera
ad prona declinat,
tu eam, cum vis,
stringis et confringis et reducis
per infusionem experimentorum.

10.Quando autem malum
ad te gladium suum educit,
tu illud in cor illius refringis,
sicut in primo perdito angelo fecisti,
ubi turrim superbie illius
in infernum deiecisti.

11.Et ibi aliam turrim
in publicanis et peccatoribus elevasti,
qui tibi peccata sua
cum operibus suis confitentur.

12.Unde omnes creature,
que de te vivunt, te laudant,
quia tu preciosissimum ungentum es
fractis et fetidis vulneribus,
ubi illa in preciosissimas gemmas convertis.

13.Nunc dignare nos omnes
ad te colligere
et ad recta itinera dirigere.

Amen.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Symphonia harmoniae caelestium revelationum — Laus trinitati.Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LIX. O presul vere civitatis Sequentia de sancto Dysibodo →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LII. O ignee spiritus Ymnus de spiritu sancto
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lii--hildegardis-bingensis-3de658
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LII. O ignee spiritus Ymnus de spiritu sancto», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lii--hildegardis-bingensis-3de658.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.