Ibat in amplexus Thetidis sublimis Olympi
arbiter, et posito terras clementior igne,
prepetibus vectus pennis facilique petebat
tramite, Caucasea quando superastitit arce.
Et procul effudit fatalia verba Prometheus
alitis aeternae violatus pectora morsu:
"Ne properes dux magne poli; compesce furores
pectoris insanos e summo vertice coeli.
Noxia difficiles cecinerunt omina Parcae:
quisquis inexhausto Thetidis potietur amore,
excipiet sobolem patrias quae robore laudes
obruat, invictis multo praestantior armis".
Ferrea mox durae tetigere volumina matris,
terruit ancipiti volventem pectore curas
magnanimum vox missa Iovem rapidumque, repente
pressit iter, iubet hac cursum properare Cupido,
inde minae scaevique vetat terroris imago.
Sed metus et regni demum iactura labantem
frenavere animum. Placuit mox digna Prometheo
dona dare et veteres odiorum extinguere causas.
Furtivos ignes animo, pinguisque ferinae
fraudem abolet, superat veteres nova gratia noxas.
Iam pater accitus Lypareos liquerat ignes
Mulciber et nexos ferroque manuque catenas
solverat ac tristes Herebi tranaverat amnes
vultur ferratas quatiens per nubila pinnas.
At non omne malum non omnia vincla Prometheo
defluxere tamen (Stygias sic Iuppiter olim
attestatus aquas) quare omnis poena recessit.
Sed monumenta manent veterisque insignia damni.
Aerea nam digitos anfractu bractea molli
pro manicis amplexa tenet; tum more catenae
dependet collo series intersita nodis
ferrea et e duro Calybum compacta metallo.
Hanc vero ob causam mortales undique coetus
exultasse ferunt et sacro largius ignes
perfudisse mero, pariterque exempla sequentes
digna Prometheo tulerunt solatia casu.
Annulus informat digitos, de pectore torques
ferratas misere palam. Sed posthuma proles
antiquas variavit opes versoque tenore
omnia de fulvo componere maluit auro.