CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus profectus est.

latín

Festinans igitur, veniens in limine portae
Haesit, et eliso corruit ipse pede.
«Signa revertendi sunt haec,» dixere propinqui;
Riserunt alii; dixit et ipse sibi:
«Debile principium melior fortuna sequetur.
690«Restat iter longum, non remanebit ita.
«Dura satis didici postquam sum fusus ab alvo,
«Unde satis possum plurima dura pati.
«Non est deliciis assueta vel ebrietati
«Haec mea persona, quae mala ferre solet.
«Carduus et lappa constant mihi carior esca,
«Sufficit ad potum nam pluvialis aqua.
«In salsamentis non est meditatio mentis,
«In tenui victu corpora nostra vigent.
«Sum piger et tardus, sed certe tardior essem
700«Si mea nonnunquam lauta diaeta foret.
«Sed neque qui debet sumptus impendere multos
«Expedit ut crebro vina Falerna bibat.
«Quid mihi cum vino? quo desipiunt sapientes,
«Multaque contingunt quo mediante mala.
«Hoc humeris non ventre suo gestare parentes
«Consuevere mei; sit procul ergo merum!
«Ergo gestabo sed non gustabo Lyaeum,
«Arripiat ne me cotidiana febris.
«Contra naturam vinum si forte bibissem,
710«Mox mihi quartanam gigneret aut scabiem.
«Quatuor ex causis teneor vitare Lyaeum,
«Quamvis sensus hebes exacuatur eo:
«Sumptibus ut propriis parcam, ne febre laborem,
«Et ne desipiam degeneremque simul.
«Qui vitare malum poterit nec vult manifestum,
«Plangendus minus est, si male cedat ei.»

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus incidit in canes.Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus rediit. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus profectus est.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-qualiter-burnellus-profectus--nigellus-de-longo-campo-522617
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus profectus est.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-qualiter-burnellus-profectus--nigellus-de-longo-campo-522617.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.