Casibus in laetis quam sit vicina ruina
Et lapsus facilis nemo videre potest!
Jam prope Lugdunum veniens callemque secutus
830Per sata transibat, nil meditando mali.
Quem procul aspiciens quidam de Fratribus Albis,
Quorum vicinam contigit esse casam,
Quatuor immensos mordaci dente molossos
Immittens in eum talia dixit ei:
«Per sata nostra via tibi num directa videtur,
«Num nimis arcta fuit publica strata tibi?
«Forsitan errasti, sed numquid quatuor isti
«Non poterunt rectam te docuisse viam?
«Per crepitas nostras, melior tibi torta platea
840«Calle foret recto sum nisi stultus ego.
«Per sata nostra via quam sit directa docebo
«Hi nisi deficiant quatuor ecce mihi.»
Dixit, et instigans clamosa voce molossos
Undique correptum fecit inire fugam.
Serius hic, illi citius currendo retentum
Morsibus attrectant praecipitantque solo.
Ante tamen morsu nimium Grimbaldus iniquo
Arripiens caudam dimidiarat eam.
Funditus oblitus quidnam portaret et illud
850Quod sua praecipue vitrea vasa forent,
Ex quo corripuit canis hunc caudamque momordit,
Seque suumque simul praecipitavit onus.