CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Compunctio Burnelli.

latín

«Hinc ego disposui me tradere religioni,
«Ut valeat salvus spiritus esse meus.
«Utque senex redimam juvenalia tempora, vitam
«Fas est ut satagam corripuisse meam.
«Quod superest modicum vitae, ne tota deorsum
«Defluat, hoc opto claudere fine bono.
«Est melius sero quam nunquam poenituisse,
2030«Quem pudet erroris poenituisse decet.
«Et si mane fuit vel tota dies nebulosa,
«Obscurum redimat vespera clara diem.
«Quod male dispersit incircumspecta juventus,
«Spes in flore suo prodiga facta sui,
«Damna juventutis redimens annosa senectus
«Colligat in fructu floribus usa suis.
«Spes fuit in flore, sed flos defloruit, a spe
«Spes cecidit, fructu deficiente suo.
«Spes abiit floris, spes una novissima fructus
2040«Dum superest, aliquid utilitatis agat.
«De re tam certa nil morte latentius ipsa,
«Omnes ipsa latet, omnibus ipsa patet.
«Rebus in humanis mors est res publica nobis,
«In qua quisque vicem proprietatis habet.
«Si qua tamen propria res est vel publica, morte
«Nulla magis propria, publica nulla magis.
«Ergo quid hic facio? quorsum deservio mundo?
«Mors mihi cras dicet: ‹En ego! surge, veni.›
«Nil agitur superest nisi tantum religioni
2050«Me conferre, procul sit, precor, ergo mora!

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Commendatio caudae.Speculum Stultorum — Confessio Bicornis. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Compunctio Burnelli.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-compunctio-burnelli--nigellus-de-longo-campo-d583c1
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Compunctio Burnelli.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-compunctio-burnelli--nigellus-de-longo-campo-d583c1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.