CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Commendatio caudae.

latín

«Corporis ergo mei quamvis pars ultima cauda,
«Utilius tamen hac nil reor esse mihi,
«Quae quamvis oneri modo sit nulloque decori,
370«Aestivo redimit tempore damna sui.
«Unica cauda mihi plus quam duo cornua praestat
«Tempore muscarum, plusque salutis habet.
«Ventilat haec vespes, saevos dispergit oestros,
«Verberat et muscas improbitate graves.
«Cauda mihi clypeus, gladius mihi cauda, securis,
«Lancea, funda, lapis, clava, sagitta, faces.
«Cauda colit corpus, cutis est fidissima nutrix,
«Pulveris abstergens quicquid adhaesit eis.
«Haec lavat, haec tergit, haec omnibus una ministrat,
380«Ultima membrorum, prima labore suo.
«Si bene pensetur, quid honoris et utilitatis
«Contulerint dominae singula membra suae,
«Sola suo capite membris sed et omnibus una
«Plus valet, est et eis officiosa magis.
«Omnibus una cavens fragilis discrimina sexus
«Publica ne pateant, cauda pudenda tegit.
«Haec mea cauda mihi vario pro tempore confert,
«Quae tamen est certo tempore grata magis.
«Tempora nam timeo quae sunt mihi jure timenda,
390«Nec timet incassum qui mala nota timet,
«Cumque quid et passa sim vel passura recordor,
«Haec ego sum semper dicere visa mihi;
«Ecce dies veniunt veris, muscaeque resurgent,
«Quas castigat adhuc cana pruina gelu,
«Cum calor aestatis nimio fervore per agros
«Sparserit omne pecus torrueritque greges;
«Musca, gravis pestis, qua nulla nocivior unquam
«Extitit in mundo vel magis atra lues
«Dente gravi miseras totum sparsura per orbem
400«Percutiet pecudes, nec sinet ire pedes.
«Namque levi saltu tanquam per inane volantes
«Morsibus et stimulis exagitabit eas.
«Forte dies aderit in qua, ni fallor, egebit
«Vacca sua cauda quam modo spernit ita.
«Illa dies caudam cunctis dabit esse salubrem,
«Et suus aestatem praevenit augur hiems.
«Illa dies caudae faciet meminisse juvencas
«Et steriles vaccas emeritosque boves.
«Illa dies caudae faciet meminisse Bicornem
410«Qua mallet cauda non habuisse caput.
«Illa dies caudas mundo faciet pretiosas,
«Quae plus sunt viles quam vetus olla modo.
«Illa dies dura multumque tremenda per orbem
«Tanquam judicii plena timoris erit.
«Illa dies caudas nostras numerabit, et illa
«Discernet pariter quae bona quaeve mala.
«Illa dies caudas nostras discernit utrasque,
«Quae bene mundata quaeve lutosa nimis.
«Haec est illa dies in qua, si forte juvenca
420«Posset habere duas, vellet habere decem.
«Haec est illa dies veniet qua durus oester,
«Tortor vaccarum maximus atque boum.
«Haec est illa dies quae muscas dente caninas
«Morsibus et stimulis mittet in omne pecus.
«Haec est illa dies quam praetimuisse futuram
«Expedit armento, ne patiatur in hac.
«O mihi! quam felix misera quae posset ab illa
«Evasisse die, quam timet omne pecus!
«Hanc etiam plus morte mea formido futuram,
430«Qua nisi cum cauda non ero tuta satis.
«Namque graves muscae nimium fervorque diei
«Multus erit, nec ibi quis latuisse potest.
«Nec pecori tantum fervor muscaeque nocebunt,
«Sed dominis pecorum pastoribusque gregum.
«Haec est illa dies qua non aliena juvabit
«Cauda nec alterius quid nocuisse potest.
«Sed nec pastor ibi pecori, taurusve juvencae
«Parve pari poterit ferre salutis opem.
«Haec est illa dies qua nil nisi cauda juvabit,
440«Vel loca quae musca tangere nulla potest.
«Haec est illa dies de qua si vera fatemur,
«Pendet ab illius nostra salute salus.
«Ergo licet tenear cauda breviterque coarcter,
«Non tamen effrangar ipsa dolore meo.
«Malo per hos septem vel quinque dies cruciari,
(«Forsitan interea tristis abibit hiems)
«Quam praelonga nimis me fervida torreat aestas,
«Dilaceretque meam musca canina cutem.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Canticum Burnelli.Speculum Stultorum — Compunctio Burnelli. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Commendatio caudae.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-commendatio-caudae--nigellus-de-longo-campo-4e22a5
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Commendatio caudae.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-commendatio-caudae--nigellus-de-longo-campo-4e22a5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.