Non ego veranum lacrymis conspergere campum,
Gens ubi Romulidum nunc tumulata jacet;
Nec turbare ausim sacrata silentia questu,
Quem trahat ex imo pectore tristities:
Lilia sed plenis manibus spargamque hyacinthos,
Totaque odoratis floribus halet humus.
Oh! etenim felix, quorum hic tegit ossa sepulcrum,
Oh! felix aegro a corpore dissidium!
Quippe ardens pietas morientum lumina clausit,
Atque animas sedem duxit ad aetheream.
Quod siqua exuperant veteris vestigia culpae,
Hostia, vota, preces, cuncta piare valent.
Sed, quorum in caelis aeterna luce fruentur
Felices animae, quis cinerem violet?
Corpora, quae tandem rediviva e funere surgent
Sideream ad patriam, quis neget esse sacra?
Illos oceanus tumidis absorbeat undis,
Aut per sola notus litora disjiciat,
Vel canis aut corvus voret, et foedissimus inter
Vipeream stirpem contegat ossa situs,
Qui sanctam tempsere fidem, verumque perosi
Eumdem animae simul et corporis interitum
Delirant: summa et ducti in discrimina vitae
Immemores pereunt Numinis atque sui.
Gregorius sed enim fidei morumque magister,
Imperio princeps, vultu et amore parens,
Jussit; et extemplo Romae extra moenia, portam
Ad Tiburtinam sacra domus patuit
Christiadis, quos relligio prius educat alma,
Postmodo in extremis firmat anhelitibus.
Huc prope Ciriacae quondam monumenta fuerunt,
Panderat et priscis terra beata sinum
Martyribus: templum hic Laurentî surgit ad auras:
Hic totus sacer est, cede profane, locus.
At sine jam, custos, me septa intrare, recentes
Ut lustrem tumulos, atque opus omne sciam.
Adspice. Quot volvente dies labuntur in anno,
Tot caveae substant tegmine marmoreo.
Adspice quot circum faustissima signa salutis
Testantur cineres hic habitare pios.
Albaque jam series lapidum superaddita muros
Aeternat sculptis nomina cara notis.
Hunc dulci puero moesti posuere parentes,
Qui, veluti abruptus turbine flos, cecidit:
Virtutem iste refert natis benefactaque patris,
Virtutemque ipsos et benefacta docet:
Ast illum relegens conjux restaurat amorem
Conjugis usque animo, et vincla secunda fugit.
Obtinet aeternam hic famam qui excelluit armis,
Relligione, bonis artibus, ingenio
Quique sacerdotes caste sunt munere functi
Hic laudem vitae promeruere suae.
Extremum nitido spatium clausere sacello,
Fulget ubi paries araque imaginibus.
Quid? Majora viden praeclari incepta decoris,
Et majestatis signa verenda novae?
Porticus en struitur celsis innixa columnis,
Quae decoret campum, protegat et tumulos;
Aedibus et variis distincta illustre sepulcrum
Praebeat eximiis nobilitate viris.
Tum genus hic unum tecto requiescet in uno;
Cum patre natus erit, cum proavoque nepos.
Quanta oh! phidiaci posthac monumenta laboris,
Quantus apellea splendidus arte color
Ornabunt arcus! O vos, queis Pallas amica est,
Iam properate manus ingeniumque operi.
Marmoreas urnas statuasque, et picta lapillo
Versicolore, oleo vel simulacra levi,
Effingenda dabunt vobis cum divite lucro
Romani proceres summus et ipse pater
Hinc gladio Themis instructa illinc lancibus aequis,
Alma Fides velo fulgida candidulo;
Gaudia tuta ferens hilari Concordia vultu,
Protendens et Amor pauperi utrasque manus,
Virtutes memorent et fortia facta virorum:
Distinguant celebres clara trophaea domos.
Haecce quidem evenient. Sic majestate verendum,
Sic dignum studiis, maxima Roma, tuis
Funereum tibi erit claustrum. At quid funera dixi?
Cuncta diu hic vivent: gestiet ipsa cinis.